Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS,³ Districtus, dioecesis Episcopi. Concilium Toletan. IV. can. 35: Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii Conventum non adimit. Ideoque Basilicae, quae novae conditae fuerint, ad eum procul dubio Episcopum pertinebunt, cujus Conventus esse constiterit. Vide Gratianum 16. q. 2. Possessio. 16. q. 3. Sicut dioecesim, et Burchardum lib. 3. cap. 147. Ubi dioecesis est Ecclesia parochiana; Conventus vero, dioecesis, seu districtus jurisdictionis Episcopalis. Adde can. 53. Occurrit passim in Chronico Idatii.