Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS,⁴ Conventum, pactum. Codex MS. Stephani Lemovic. inter Stephanotii Fragmenta MS. tom. 1. pag. 12: Petrus de Vernolio in manu Iterii Episcopi et Canonicorum Lemovic. Praeposituram Quadriviensis Ecclesiae propter dccclx. solidos in vadimonio concessit. Post ejus mortem Katardus Vicarius filiam supradicti Petri accipiens in uxorem, similiter et eamdem Praeposituram S. Stephani Canonicis in vadimonium concessit, et ab iis plus accipiens cccxxx. sol. eo pacto ut Conventum, quem Petrus iis fecerat, idem ipse et uxor sua fecerunt.