Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS,⁵ Collegium Monachorum. Ebrardus in Graecismo cap. 12: Est Monachorum Conventus, nec non Monacharum, Vel diversorum collectio discipulorum. Sed Conventiculum dicas pietate carentum. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 542: Ut greges duorum Coenobiorum permitterent adunari, Deique ad laudem sub uno Abbate, et sub una Regula unum Conventum effici. Lib. 3. pag. 480: Dum Uticense Coenobium aucto Conventu 40. Monachorum gloriose corroboraretur.

Conventus, Locus, seu Camera, ubi conveniunt Monachi, de rebus suis invicem deliberaturi. Chronicon Fontanell. cap. 16: Jussit praeterea aliam condere domum juxta absidam Basilicae S. Petri... quam Conventus, sive Curiae, quae Graece Boleutirion dicitur, nomine appellari placuit, propter quod consilium in ea de qualibet re perquirentes convenire fratres soliti sunt. Chronicon Lobiense pag. 635: Locum Conventus, quo videlicet ad sedendum et legendum Fratres conveniunt, decentiori opere... adimplevit. Chronicon Trudon. lib. 6. pag. 401. 402: Per eum locum, quem tunc appellabamus, et nunc habemus, Conventum.

Conventus Claustri, Latus peristylii, Gall. Côté de Cloître. Rituale MS. Eccles. Cathedr. S. Stephani Tolos.: Et statim fit processio, ut sequitur, per claustrum pro omnibus fidelibus defunctis cum Responsorio, Libera me Domine, eundo ad S. Jacobum, transeundo per primum Conventum Claustri... Postea exitur de Ecclesia S. Jacobi, et transeundo per quartum Conventum Claustri itur ad Ecclesiam magnam. Et post in primo Conventu... Cantores incipiunt... deinde revertitur ad quartum Conventum, etc.

Conventum Tenere dicitur, qui primus occurrit inter Monachos, absente Abbate vel Priore in Officiis divinis, vel in refectorio, in libro Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 27. et in libro Usuum Ord. Cisterciensis cap. 81.

Conventuales Fratres, Monachi, qui collegialiter in Conventibus vivunt. Matth. Paris ann. 1233: Rex Angliae Henricus quamdam decentem Ecclesiam et congregationem Conventuali sufficientem... fabricavit. Vide Waddingum in Annalib. Minor. ann. 1252. num. 18. et ann. 1375. n. 44.

Conventualis Ecclesia, Prioratus Canonicorum Regularium. Instrum. anni 1484. in Formulari Anglic. Thomae Madox pag. 70: Dilecto nobis in Christo Fratri Willelmo Cokk Canonico Regulari Prioratus sive Ecclesiae Conventualis de Erdebury, in Priorem dicti Prioratus sive Eccl. Conventualis, per mortem bonae memoriae Fratris Thomae Hay ultimi Prioris ibidem, vacantis, per Conventum praefatae Eccl. Conventualis, quasi per inspirationem divinam canonice electo, Salutem in Domino.

Conventualis Locus, in Statutis Ordinis Cluniac. MSS. Monasterium in quo sunt Monachi numero sufficientes ad omnes Ordinis regulas rite observandas; non Conventualis autem, in quo prae minori Monachorum numero constitutiones omnes non possunt observari: Item, quod in omnibus Locis Conventualibus Ordinis in honore B. M. Virginis cantetur a modo post Completorium alta voce et cum nota, Salve Regina, vel alia Antiphona de eadem. Id idem si bono modo possit fieri in aliis Locis non Conventualibus, fiat. Paulo post: Item, quod in Abbatiis et in quinque principalibus Prioratibus, et in aliis Locis Conventualibus dicti Ordinis, ubi in vigilia Paschae Cereus benedicitur, et tabula Cerei scribitur anni regiminis cujuslibet Abbatis, Cluniacenses ponantur de cetero et scribantur. Hac notione etiamnum dicimus Prieuré Conventuel, Prieuré simple.

Conventualitas, Societas religiosa, Gall. Conventualité. Occurrit in Bullis Pauli III. Papae pro saecularizatione Monasteriorum Insulae Barbarae et Vezeliacensis; necnon in Bullario Carmelit. pag. 419. col. 1. etc.

Conventualiter Vivere, in eodem Bullario pag. 220. col. 2.