Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONVENTUS

CONVENTUS,⁷ Praestatio, quae pro facultate conveniendi ad scholas privatas, rectori publicarum solvitur. Charta pro unione scholarum Trecens. ann. 1327. in Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 23: Illi qui extra scholas praedictas litteras Latinas usque ad Donatum in Trecensi civitate et suburbio addiscebant, Conventus suos rectori dictarum scholarum S. Johannis et Remigii solvebant.