Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AEGRITUDO

AEGRITUDO, Servitus, debita domino servitia: sic dicta, quod, quamvis minuta sint, aegre semper reddantur. Madox Formulare Angl. pag. 197: Concessi tertiam partem unius Mesuagii cum Curtilagio... tenendum de me... tam in AEgritudine quam in ligia potestate, in feodo et haereditate libere, quiete, etc.

Nativo et proprio sensu hic accipienda est vox AEgritudo; cujus significatio est, feudum a vassallo nusquam repetendum fore, sive servitia debita sanus exhibeat, sive morbo et aegritudine impeditus illa nequeat praestare. Ea quippe interdum fuit feudorum conditio, ut a domino feudali illa repeterentur, servitiis quacumque ex causa non redditis. Vide Probat. Hist. Bressiae titulo feudorum ad ann. 1272.