Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COPIA

COPIA, Exemplum scripti, Chartae, πρωτοτύπου, seu originalis, ἀπόγραφον, ἀντίγραφον, ἰσότυπον, Gallis Copie. Vetus Interpres Concilii Constantinop. sub Menna, ἴσον πράξεως συστάσης, etc. Copia actionis formatae contra Petrum, etc. Occurrit apud Joan. Hocsemium in Adolpho a Marka Episc. Leod. cap. 6. in Statuto Philippi Pulcri pro reformat. Regni art. 13. in Chronico Magno Belgico pag. 318. in Statut. Eccl. Forojul. MSS. ann. 1276. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Forojul. n. 163. etc. Vocem ita effictam a recentioribus censet Reinhartus Robigius lib. 10. cap. 15. quod instrumentis multiplicatis inde eorum Copia emergat. Vide Oct. Ferrarii Orig. Ital.

Nostris Copie, eodem sensu, quo Latinis Copia, vulgo Abondance, jouissance. Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 70: Les exposans trouverent en leur chemin un jeune prestre de l'aage de vint ans ou environ, qui estoit curé de Corcelles dessoubz Beaune, et portant une espée en sa main; lequel prestre, quant il ot veu et avisé laditte Guillemette, qui estoit belle et jeune, dist audit Guillemin son mary ces mots: Compains il te faut laissier ceste fille; car j'en veuil aussi bien avoir Copie, comme tu l'en as. Consolat. Boetii lib. 3. MS.: Car cil de Mede et cil de Perse, Qui des éléphans hont Copie, Les mainnent en la chevauchie.

Copia Rotulorum Curiae, est Exemplum aut antigraphon actorum quae in Curia Baronis expediuntur: quorum hoc unum est in plerisque, si non praecipuum, scilicet, Venit talis tali die, et ad petitionem suam admissus est ad talem terram, etc. Qui autem sic tenet, hujus acti solum exemplum tituli loco habet. Cowellus. Atque hi

Copitenands, Anglis Copiholders, appellantur: Villani scilicet, Sokmanni, Costumarii, quod, ut dictum est, nullum aliud tenementorum suorum habeant instrumentum, quam Copias Rotulorum Curiae, unde et Tenentes par Copie du roole de Court, dicuntur. De iis agit Littletonus sect. 73. 75. Vide praeterea Spelmannum in Bocland.