Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORDA

CORDA, Modus agri terrae, Corde, in Consuetudine Dunensi art. 51. ubi Corda 22. pedibus, et aripennis centum cordis constare dicuntur. Charta ann. 1167: Ego Guillelmus Dominus Montispessulani filius Sibiliae... concedo Ecclesiae S. Mariae de Cazano, et tibi Joanni Priori, et successoribus tuis, spatium et locale duarum Cordarum terrae, inaedificatum, vel aedificatum, ubi acquirere poteritis extra vallum Montispessulani: si vero amplius usque ad tertiam Cordam acquirere volueritis, liceat vobis, etc. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1216: Nos 38. arpennos terrae ad Cordam nostram... concessimus. Statuta Civitatis Avenion.: Statuimus de Corda et hoc plusquam ad Cordandum duo boni viri eligantur, qui jurent fideliter Corbare.

Mensura agraria. Charta ann. 1238. ex Chartul. Valcel. sign. E. ch. 27: In qua terra sunt duodecim modiatae et quinque boistellatae Cameracenses, ad Cordam Valcellensem ita legitime mensuratae, quod non sunt remensurandae de caetero. Alia ann. 1255. ex Chartul. S. Juliani ch. 63: Vendiderunt xlij. mencaldatas terrae, et unum boistellum in una piecia, sitas in territorio de Mallaincourt,... mensurandas ad Cordam S. Georgii. Charta Guill. de Maloleone ann. 1273. in Chartul. S. Dion. pag. 376. col. 1: Soissante et dis arpens et xxvij. Cordes et demie de terre en divers lieus. Alia Phil. VI. ann. 1333. in Reg. donor. ejusd. reg. ex Cam. Comput. Paris. fol. 139. r°.: Item soixante et nuef Cordes de terre, séant... ou terroir de Gonesse.

Cordia, Eadem notione. Charta anni 1236. e Tabulario Cartusiae Belli-Larici: Tendit ad quarrogia et distat a quarrogii quatuor Cordiis, et ab ipsa faya tendit ad planum.