Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORDA

CORDA,² Tributi species, apud Occitanos et alios. Videtur esse tributum pro rebus mensuratis exsolutum, ut Quintale pro ponderatis; sic autem dictum puto, quod Corda fuerit nomen mensurae, qua res illae mensurabantur. Charta ann. 1060: Medietatem Cordae et piscationem Atacis, scilicet de molendino, de filo usque in stagnum. In Tabul. Episc. Autisiodor.: Costumae de Cordis et polanis, et minagium sunt Comitis. Charta Raymundi Comitis. S. AEgidii ann. 1164. in Bibl. Sebusiana. lib. 2. cap. 50: Et in Corda et in leda de mercato medietas erit mea, et medietas illorum. Alia ann. 1242. in Notis ad Concilia Narbonensia: Item medietatem ledde majoris et medietatem ponderis ferri et mensurae Cordae, et medietatem mensurae vermeilh. Usatica Aquarum mortuarum: Item molendina, quintale, et Corda, et furni erunt omnes nostri, cum leudis et omnibus usaticis, et accipietur ad quintale, et Cordam tantum. Charta ann. 1066: Habeat medietatem leddarum quae veniunt in civitate sive per terram, sive per aquam, medietatem Cordae et piscationem Atacis, justitias et balhias, et forchias, et gistos, et Albergas, et Acaptes, etc. Charta ann. 1164. ex Schedis D. Lancelot: In quintalio et Corda et in leda de mercato medietas erit mea et medietas illorum. Conventio inter Comitem Provinciae et Matrem Bausenquorum e MS. D. Brunet: Nec ibi habeant Cordam et quintale. Charta ann. 1070. n. 465. Regest. 80. Chartophylacii Regii: Molendina, quintile et Corda et furni omnes erunt nostri... accipietur ad quintale et Cordam tantum ab extraneis, quantum continetur in libertatibus concessis a nobis universitati mercatorum.