Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORDA

CORDA,³ pro Chorda, Funis, Gallice Corde. Passim occurrit: hinc

Cordarum Tormenta, Quibus, quasi super equuleum, reus tensus torquetur, eliciendae veritatis causa, apud Gobelinum Personam in Cosmodromio pag. 258.

Cordae Passae. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 275: Pro Cordis passis quadrag. pro camera Domini ad cursandum, taren. 11.

Cordae Tortoreriae, ejusd. Hist. pag. 245: Item, die xxvii. Julii solvit Petro Corderio civi Gratianopol. pro dimidio quintali et 11. libris Cordarum tortoreriarum missarum Dom. Johanni de Austoduno pro charreyandis ingeniis quae erant in portu de Moyrenco versus Moyrencum et Pereriam xviii. s. vi. d.