Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CORPORALE

CORPORALE, Palla, qua Sacrificium contegitur in altari. Leges Alphonsi IX. Reg. Castellae part. 1. tit. 4. lege 57: Corporales, son dichos aquellos pannos blancos, que ponen sobre el caliz, con que lo cubren, quando faze el clerigo el sacramento del Corpus Domini, e estos non deven ser de sirgo, nin de panno tinto, mas de panno de lino puro e blanco. Sindone, quam solemus Corporale nominare, apud Amalarium lib. 1. de Eccles. offic. cap. 19. Chrismale, quod a quibusdam Corporalis appellatur, apud Glabrum Rodulfum lib. 5. cap. 1. Corporalis palla, in Ordine Romano, et in Libro Sacramentor. Gregorii Magni, in Missali Francor. vet. pag. 400. in Capitul. Caroli Magni lib. 7. cap. 234. 431. in Vita S. Theotonii Canonici Regular. cap. 1. n. 5. apud Innocent. III. PP. lib. 2. Myster. cap. 56. et Durandum, lib. 4. cap. 29. Corporale pallium, in Epist. 11. S. Bonifacii Archiepiscopi Moguntini. Pallium altaris, Pallium quo sacra munera conteguntur, apud Gregorium Turon. lib. 7. cap. 2. Coopertorium, quo altare dominicum cum oblationibus tegitur: quod ponitur super munera altaris, apud eumd. de Vitis Patrum cap. 8. Καλυμμάτιον, in Vita S. Lucae junioris cap. 6. n. 42. Bernardus Monachus in Consuetudinibus Cluniacensibus MSS. cap. 37. de Corporali: Nam et alterum simplum semper servatur in scriniolo super sinistrum cornu altaris, sicut ego accepi, propter hoc maxime, ut ad manum possit esse contra periculum ignis, contra quod, si forte contigerit, creditur a multis quod multum valet expansum. Atqui Corporale Dominico corpore consecratum ad extinguendum incendium projici vetat Concil. Salegunstadiense ann. 1012. can. 6. Corporalia autem linea esse jubentur. Alcuinus lib. de Divin. offic. et ex eo Remigius Autisiodor. lib. de Celebrat. Missae: Corporale, cui superponitur Dominicum corpus, non aliud quam lineum oportet esse, quoniam Joseph linteum mundum emit, unde Corpus dominicum involvit. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 89: Silvester PP. Lineo Corporali offerri statuit. Vide eumdem cap. 46. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 20: Corporalia autem de purissimo et nitidissimo panno praeparari oportet, et in capsulis mundis vel lineis sacculis diligenter complicata reponi. Similia leguntur in Statutis Ecclesiae Biterrensis ann. 1368. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 634. Quomodo autem ea abluantur, habes in Libro Sacram. Gregorii M. pag. 235. apud Udalricum in Consuet. Cluniac. lib. 3. cap. 14. et Lanfrancum in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 6. Vide Ditmarum pag. 108. Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 72. Rigordum ann. 1183. Durandum lib. 4. Ration. cap. 29. num. 2. etc. Charta Adelbert. Archiep. Mogunt. ann. 1132. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 103: Electus autem (Abbas monasterii Schonaviensis) a nobis sive a posteris nostris investiatur et a proprio suo archiepiscopo consecretur, qui annuatim in festo B. Martini mundum Corporale super ipsum (an ipsius ?) altare representabit, in memoriam et argumentum, quod ejus cenobium de patrimonio sit B. Martini.

Unde nostris Corporalier, Corporalium theca. Inventar. ann. 1316. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 84. r°: Item un Corporalier broudé, xl. s. Aliud ann. 1403. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 217. col. 2: Parement d'aube et amict de drap d'or vermeil. Item un Corporalier de mesme. Pro sacra pyxide, in qua asservatur Corpus Christi, unde nomen, occurrit in Inventar. bonor. ducis Bitur. ann. 1416. fol. 18. v°. ex ead. Cam. Comput.: Item un Corporallier d'yvoire, le couvercle de la passion à images d'écaille. Inventar. Gall. S. Capellae Paris: Item un Corporallier d'argent esmaillié à tout le couvercle.