Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): generalis

generalis 1. generalis 2. script.: -a[bi]le, -rel- v. infra; gubernales (nom. pl.; err. ed.) |(1357) TopTg II 30b|

1 a ad genus pertinens, generis proprius – příslušný rodu, typický pro druh

b multitudinis proprius, ad omnes (omnia) pertinens, communis, universalis (oppos.: specialis) – společný, obecný, všeobecný: g-i...favore (vetus vers. |AČ 3,101| : obecnú přiezní ) |MaiCar 124|; g-e gemain |KNM X E 1 f.203r|; g-a[bi]le obeczny |LexS p.64b|; g-is...et hoc -le, id est universalis, wsseliyaky, obeczny |VocLact f.K 3va|

+ iunct. c. subst. var. (ad 1b): subest etiam significatio: princeps, principalis, summus, maximus, summa dignitate auctoritateque praeditus (cf. ThLL VI/2 1772,67) – též s významem: přední, hlavní, nejvyšší, nejdůležitější, význačný, generální

a de conventibus et congregationibus (interdum etiam: ad omnem communitatem, terram, orbem terrarum pertinens sim.) – o sněmech a shromážděních (též s významem: týkající se celého společenství, zemský, světový apod.) capitulum generale : α coetus omnium canonicorum ecclesiae cathedralis – generální kapitula kanovníků katedrálního kostela: acta sunt hec Traiecti in loco capitulari ecclesie mee Traiectensis, capitulo g-i ibidem ad meam instanciam indicto |(1349) ArchCor II 139|; nos...W. decanus, P. archidiaconus totumque capitulum e(cclesi)e Prag. ...ad ipsam ‹permutacionem›...consensum prebemus. ...Prage A. D. 1371 die 2. Oct. in g-i capitulo |(1371) LibEr I 86b|; datum in monte Wissegradensi in capitulo (-le ed.) nostro g-i |(1400) AČ 15,516|; al. β coetus abbatum vel priorum conventuum (ordinis Praemonstratensium, Cisterciensium, Carthusianorum, praedicatorum), in quo generalis ordinis eligitur ratioque ordinis administrandi statuitur – shromáždění opatů či převorů konventů (u premonstrátů, cisterciáků, kartuziánů, dominikánů), které volí generála řádu a jedná o věcech týkajících se řízení a správy řádu (cf. Svátek, Řeholní instituce 526, 534, 538, 541): cum...in Herbipoli in via g-is capituli cum tredecim essem abbatibus constitutus |PetrZittChron 335b|; cum...Iohanne abbate...et conventu mon(asterii) Szedlicensis...nec non capitulo g-i ord(inis) Cisterc(iensis)...habitus est tractatus |(1356) DocAulReg 92|; Martimus, ...abbas monasterii Montis Sion, ...procurator g-is ord(inis) Prem(onstratensis), ...per...Iohannem, abbatem Prem(onstratensem)...et g-e capitulum...deputatus |(1363) RegDipl VII 867|; Guil(e)l(mu)s, olim prior Carth(usi)e, cui...per g-e cap(itulu)m vestrum Carth(usi)e celebratum...fuerat commissa auctoritas super omnia et singula monasteria eiusdem ord(inis) |IohCast 51|; frater Raymundus tanquam g-is magister ordinis prescripti (sc. predicatorum) dicebat se...habere mandatum et commissionem a g-i capitulo per difinitores eiusdem ordinis |(1383) StatUniv 69|; pro...exerciciis ab universis...sanctus reputabatur, ita eciam, quod ordinis Carthusiensis XI priores tante avidi fame hominem videre cuperent et capitulo g-i recedentes in Rudnicz eundem visitavere |VitaIenst 464|; Iohannes abbas...plenaria auctoritate domini et capituli g-is Cisterciensis in regno Bohemie...fungens |(1457) DocAltov I 290|; saepe γ coetus omnium, qui sunt eiusdem conventus (ordinis cruciferorum cum rubea stella) – shromáždění všech členů konventu (u křižovníků s červenou hvězdou): nos fr. Fridericus, summus magister or(dinis) Cruciferorum cum stella in domo b. Francisci Prage pede pontis...necnon totus conventus domus Pragensis...recongnoscimus..., quod fr. Iohannes...coram nobis in capitulo g-i constitutus...habuit nos petitos |(1363) ib. 900|; al. ib. δ coetus cruciferorum cum rubeo corde – shromáždění křižovníků s červeným srdcem: exhibita nobis pro parte...capituli g-is fratrum de penitencia beatorum martirum in Boemia ordinis s. Augustini peticio |(1373) MonVat IV 359-360|; al. ib. colloquium generale v. s. v. colloquium (3a) concilium generale v. s. v. 1. concilium (3) congregatio generalis v. s. v. congregatio (spec. bβ ) conventio generalis i. q. colloquium generale (q. v. s. v. colloquium 3a) – zemský sněm: petiverunt..., quatenus nuncios nostros ad convencionem g-em ad festum ss. Philippi et Iacobi...celebrandam...mitteremus |DocBelHus II 206|; dum per barones, nobiles, communitates...celebraretur g-is convencio |ib. 210| curia generalis v. s. v. curia (3) synodus generalis (cf. ThLL VI/2 1776,3) α i. q. colloquium generale (q. v. s. v. colloquium 3a) – zemský sněm: indicta est g-is sinodus cunctis principibus terre Boemorum |CosmChron 204| β coetus hominum spiritalium unius dioecesis – shromáždění duchovenstva jedné diecéze, provinciální synoda: in sinodo g-i omnium suorum (sc. archiepiscopi) prelatorum, magistrorum, doctorum, studentum, plebanorum et aliorum Cristi fidelium in curia sua archiepiscopali Pragensi...celebrata |HusEp 63|; vult (Hus) comparere in g-i synodo coram...archiepiscopo Pragensi |ib. 232| γ i. q. concilium generale (q. v. s. v. concilium 3) – všeobecný koncil: sacrosancta g-is Constanciensis synodus |(1415) ScriptHus II 282|; a sacro g-i Constanciensi concilio seu synodo |DocWicl 382|; Nicolaus, ...sacrosancte g-is sinodi Basiliensis...legatus et orator |(1441) DocUlrRos II 115|; al.

b iudicium generale : α iudicium terrae vel nobilium – zemský nebo panský soud: nos (rex)...presidentes in B. cum universis terre baronibus et nobilibus...iuditio g-i easdem villas...adiudicavimus |(1249) CodDiplBoh IV 271|; sicut ipsa (hereditas) nobis per barones...terre Moravie...in g-i iudicio terre sive czuda est adiudicata |(1325) RegDipl III 414|; volumus, quod nullus opidanorum dictorum ad iudicium g-e sive terre per quempiam...trahi possit |(1331) CodIurun IV/1 54|; al. β iudicium commune, civile – obecní, městský soud: in predicta villa tria habemus quolibet anno g-ia iudicia |(1296) RegDipl II 742|; sane post octavam Epiphanie et post conductum Pasche g-ia duo seu comunia habeant iudicia, quodque tribus diebus duraturum |(1390) CodIurMun IV/1 208|; iudicium g-e (gl.: súd obecní ) proxima quarta feria vobis declaramus nostra fore in civitate |ProcPrPrax 50|; al.

c studium generale (cf. DuC VII 619a; P IV 506,10) universitas studii, academia – univerzita: quomodo pius rex Wenceslaus g-e studium Prage instaurare decreverit |PetrZittChron 62a|; creandum...duximus studium g-e, in quo siquidem studio doctores, magistri et scolares erunt in qualibet facultate |(1348) CodDiplUniv 224|; Iohannes...in Parisiensi, Oxoniensi (Ex- ed.) et aliis g-ibus studiis...in theologica studuit facultate |(1348) TopTg II 390b|; ut in ipsa civitate Lucana studium g-e et universale perpetuo sit |(1369) RegImp 394|; voluit quoque idem princeps in Praga g-e studium instaurasse (vetus vers.: chtěl jest...pařískú školu v Prazě mieti ) |PulkChron 177 adnot.|; frater Raymundus...posuit studium g-e et precipue ac specialiter quoad facultatem theologicam in monasterio...s. Clementis in Praga |(1383) StatUniv 69|; pro...augmento g-is studii in civitate nostra maiore Pragensi |(1383) DocWenc I 60|; liber Sentenciarum magistri Petri...in g-ibus studiis practisatur |HusHer 31|; anno d. 880 studium g-e ab urbe Romana Parisius est translatum |CristPrachAuct f.75r|; saepe

d de diplomatibus, edictis sim. (cf. P IV 505,35) – o listinách, výnosech apod.: cum autem g-e interdictum terrę fuerit, liceat in ęcclesiis vestris, clausis ianuis...subpressa voce divina officia cęlebrari |(1238) CodDiplBoh III 254|; audito mandato...Alberti regis Romanorum..., per patentes et g-es ipsius litteras burgraviis, nobilibus et civibus...destinatas |(1298) ArchCor I 100|; licet...in g-i privilegio Iudeorum scribatur, quod Iudeus per Cristianum et Iudeum vinci debeat |SentBrun 205|; g-is epistola omnes distributive concernens |HilTract f.a 6r|; interdictum g-e dicitur, quando regnum vel terra aut provincia, villa, castrum vel civitas interdicitur ita, quod ibi prohibeantur divina |CapPr P 1570 f.21rb|; de canonicis adventiciis nostri ordinis, qui...a suis monasteriis non sine causa emissi cum licencia g-i ad quecumque monasteria transmigrant, valde pertimescendum est |(1500) StatMor 44|; potest (prelatus) g-i edicto pro sentencia excommunicacionis...scriptotenus cogere ad sibi...revelandum tale factum |ib. 59|; al.

e forum generale v. s. v. forum (2a iunct.) nundinae generales i. q. forum generale – výroční trh: nundinas annales et g-es...ad dictam Novam civitatem...duximus transferendas |(1348) RegDipl V 151|

f summa generalis (cf. P IV 506,14) solidum – celková suma: ubi centum sexaginta septem sexagene viginti sex grossi et decem hallenses in summa perceptorum g-i fuerunt |(1453) TopTgApp 46b|; ubi summa (-mmu ed.) g-is perceptorum erat mille LXXV s. gr. cum V gr. |ib. 47a|

g de vectigalibus (cf. P IV 505,32) – o daních: berna generalis v. s. v. berna collecta generalis v. s. v. collecta (2) contributio generalis v. s. v. contributio steura generalis i. q. berna generalis (q. v. s. v. berna) – obecná berně: quando g-em steuram per totam terram et singulas villas nobis placuerit recipere |(1257) CodDiplBoh V/1 219|; g-em steuram, que berna dicitur, rex ab omnibus recipit et super hoc exacciones claustralibus et civitatibus gravissimas imponit |PetrZittChron 308b|; si steura seu berna g-is solvenda in regno Boemie occurrerit |(1403) ActaIudCons IV 205|; al. ungeltum generale vectigal omnibus civitatibus regni Bohemiae pro mercibus importatis impositum – daň z dováženého zboží uložená všem městům Českého království, „obecný ungelt“ (cf. J. Šusta, České dějiny II/3 257): cives...certam summam pecunie...ante institucionem g-is ungelti...dare...spoponderunt |(1336) RegDipl IV 120|

h de hominibus hominumque coetibus, penes quos arbitrium, auctoritas, potestas, imperium, dignitas est – o lidech ve vysokém postavení, úřadě či s velkou autoritou auditor generalis v. s. v. auditor (2b) bedellus generalis v. s. v. bedellus (2) cancellarius generalis appellatio episcopi Iohannis de Kittlicz, qui Marcam Brandenburgensem administrabat – nejvyšší kancléř, titul biskupa Jana z Kittlicz, správce marky Braniborské (cf. F. Palacký, České dějiny 2,Praha 19066,348): deputans dominum Lubucensem episcopum in...totius marchie cancellarium g-em |(1374) RegImp 446| capitaneus generalis praefectus regius vices regis gerens – nejvyšší zemský správce: dominum O(ttonem), ...marchionem Brandenburg(ensem), ...capitaneum in Bohemia g-em |(1279) RegDipl II 510|; si absentes (reges) exstiterint, debeat...marchio, dux vel vasallus...coram capitaneo g-i regni (vetus vers. |AČ 3,127| : před haupmanem naywyšším )...protestari |MaiCar 141|; dictus capitaneus g-is (vetus vers.: kapitán obecní ; |AČ 3,127| : haupman zemský obecný ) |ib.|; Henricus...de Rosenberg, capitaneus Slesie g-is (vetus vers.: hauptman v Slezii mocný ) |(1456) CodIurMun IV/2 29|; al. commendator generalis equitum Teutonicorum provinciae praefectus – zemský komtur, představený provincie řádu německých rytířů (cf. Svátek, Řeholní instituce 514): religioso viro fratri Leoni, g-i commendatori supra regnum Boemie ordinis fratrum de domo Theutunica |(1322) RegDipl IV 786|; ad relacionem...Markold, comendatoris g-is |(1397) TabCur II 235| iudex generalis

in imag.: de Deo – o Bohu: iudicabit iudices / iudex g-is, / ibi nulli proderit / dignitas papalis |CantBoh 92| magister generalis : α summus ordinis equitum Teutonicorum praefectus – velmistr řádu, nejvyšší představený řádu německých rytířů (cf. Svátek, Řeholní instituce 514): amicicie...fedus cum ipsis, fr. Wernhero, magistro g-i, fratribus, commendatoribus et preceptoribus...inivimus |(1329) RegDipl III 601|; domino...W. ..., ordinis s. Marie hospitalis Iherosolimitani domus theuthonice g-i magistro |SummaCanc 43|; venerabiles Paulum, magistrum g-em ordinis domus theutonicorum, et magistrum Livonie necnon magistrum per Almanniam sui ordinis...invitavimus |DocBelHus I 195|; devoto ac religioso viro domino Paulo de R., ordinis hospitalis sancte Marie Teutunicorum Hierosolymitani magistro g-i |(1432) MonConc 276|; al. β summus ordinis cruciferorum cum rubea stella praefectus – velmistr řádu, nejvyšší představitel řádu křižovníků s červenou hvězdou (cf. Svátek, ib. 520): domino Friderico, ...g-i magistro domus hospitalium Prage in pede pontis, fratri ordinis stelliferorum cum cruce |FormPaul 36| γ summus ordinis predicatorum praefectus – generál řádu, nejvyšší představený dominikánského řádu (cf. Svátek, ib. 541): diversas...fr. nostri Guidonis..., magistri g-is ordinis fratrum predicatorum...recepimus litteras |(1364) MonVat III 172|; frater Raymundus de Capua, magister g-is ordinis fratrum predicatorum..., suo et tocius ordinis predicti nomine |(1383) StatUniv 68|; recommendacio Martini pape V per g-em magistrum ord. pred. |CatUK II 238|; al. δ summus ordinis Carmelitarum, fratrum Virginis Mariae de Monte Carmelo praefectus – generál řádu, nejvyšší představený řádu obutých karmelitánů (cf. Svátek, ib. 556): sigillum nostri generalatus officii...est appensum...magister g-is...ordinis...Marie de monte Carmeli |(1435 Aug. 2) ArchPr| ε provinciae ordinis Melitensium praefectus – generální převor, představený převorství, tj. provincie řádu maltézských rytířů (cf. Svátek, ib. 517): frater Iohannes de Sswamberg, ordinis milicie b. Iohannis s. domus hospitalis Ierosolimitani pauperumque Iesu Cristi servus, magister g-is prioratus Bohemie |FormRos 259| minister generalis summus ordinis fratrum minorum praefectus, qui etiam monasteria mulierum ordinis sui secundarii, i. e. Clarissarum, dirigit (cf. DuC V 395c) – generál řádu, nejvyšší představený minoritského řádu, který také řídí ženské řády klarisek, svého druhého řádu (cf. Svátek, ib. 544, 594): frater Bonaventura, vicarius ministri g-is ordinis fratrum Minorum |(1245) CodDiplBoh IV 157|; frater Bonagracia, g-is (generelis ed.) minister, quartadecima die a transitu (trantitu ed.) eius (sc. Agnetis)...preciosum illud pignus...sepelivit |VitaAgn 123|; frater Michael, eiusdem (fratrum minorum) ordinis minister g-is, fautor esse asseritur istius erroris |PetrZittChron 289a|; frater Nicolaus L., ...fratrum...provincie Saxonie minister...auctoritate reverendi fratris nostri ministri g-is mihi...indulta...vos recipio |(1467 Dec. 16) ArchPr|; comparebit Ascaroth et post eum omnes religiosi...prepositi, plebani, g-es ministri, priores et gwardiani |UK I E 37 f.33v|; al. praepositus generalis in ordine canonicorum regularium s. Augustini congregationi domorum praefectus, qui monasteria quoque mulierum Magdalenitarum regulam s. Augustini secutarum regit – generální probošt, představený kongregace konventů řádu řeholních kanovníků sv. Augustina, který též řídí ženské kláštery magdalenitek, zachovávajících řeholi sv. Augustina (cf. Svátek, ib. 524, 589): de consensu nostri prepositi g-is nec non in presencia nostri provincialis |(1272) CodDiplBoh V/2 317|; prepositus g-is, priorissa et conventus Magdalenitarum in Argentina |(1282) RegDipl II 554|; est...mee disposicionis propositum..., quod fundatores...unum virum idoneum...pro ‹pre›posito sanctimonialium monasterii predicti eligere habeant electumque domino...preposito g-i...presentare debeant, qui...prepositus g-is ipsum iuxta professionem regule ordinis predicti...debebit investire |(1334) ib. IV 16|; priores...ipsum Iohannem, in sacerdocio constitutum, in suum et dictorum monasteriorum prepositum g-em concorditer elegerunt |(1373) MonVat IV 363|; quibus omnibus (monasteriis) preter ipsorum speciales priores et priorissas et eciam ultra provinciales priores, in provinciis...presidentes eisdem preesse consuevit unus eiusdem ordinis prepositus g-is |(1377) ib. 660|; ad present(acionem) d. Nicolai, prepositi g-is de penitencia B. Marie Magdalene ord(inis) S. Augustini |(1405) LibConf VI 141|; al. prior generalis : α provinciae ordinis Melitensium praefectus (post annum 1325) – generální převor, představený převorství, tj. provincie, řádu maltézských rytířů (po r. 1325; cf. Svátek, ib. 517): ob...fratris Galli de L., prioris g-is per Boemiam, precum instanciam |(1343) RegDipl IV 545|; ad present(acionem) Galli de L., prioris g-is domorum ord(inis) S. Ioh(annis) etc. ad ecc(lesiam) in Antiqua Swyethla |(1363) LibConf I/2 33|; Iodocus de Rosenberg, ordinis beati Iohannis Ierosolomitani per Bohemiam, Poloniam, Moraviam, Austriam...etc. prior g-is (vetus vers.: převor nade všemi ) |(1456) CodIurMun IV/2 29|; medius status: episcopus, abbas, primas, prior g-is, vicarius g-is |Třeb A 6 f.183v|; saepe β ordinis cruciferorum cum rubeo corde summus praefectus vel prior – generální převor, nejvyšší představeraý řádu křižovníků s červeným srdcem (cf. Svátek, ib. 523), nebo převor kláštera téhož řádu: nos Adalbertus, ...prior g-is fratrum De penitencia bb. martt. ord(inis) s. Aug(ustini), Dluhomilus, prior domus s. Crucis in Praga |(1347) RegDipl V 81|; frater Leo, professus monasterii S. Crucis in Praga, ad presentacionem...fratris Alberti, prioris g-is eiusdem monasterii de penitencia beatorum martirum, ad ecclesiam in J. ...fuit institutus |(1361) LibConf I/1 166|; quod...f. Blasius, tunc prior g-is, magister nuncupatus, dictorum fratrum (de penitencia bb. martirum) in Boemia suum prioratum, magistratum nuncupatum, ...resignavit |(1373) MonVat IV 359|; ad presentacionem...fratris Iohannis, prioris g-is ordinis fratrum S(anc)ti Augustini de penitencia beatorum martirum |(1391) LibConf V 98|; al. γ summus ordinis eremitarum s. Augustini praefectus – generál řádu, nejvyšší představený řádu obutých augustiniánů (cf. Svátek, ib. 553): Innocencius papa priori g-i et fratribus ordinis Heremitarum sancti Augustini |(1354) TopTom II 152b|; prioris g-is ceterorumque priorum et fratrum ord. Heremitarum s. Augustini per Alemanniam constitutorum |(1363) RegDipl VII 825|; priori g-i et fratribus ordinis heremitarum s. Augustini salutem |(1374) MonVat IV 464| procurator generalis magistratus superior potestate iudiciaria praeditus – vyšší úředník se soudní pravomocí α consistorii – u konsistoře: presentibus...Iohanne de D., notario publico, et Petro apothecario, procuratore g-i consistorii Pragensis |(1372 Iun. 22) ArchPr|; presentibus...Petro, ...Drzcone de P., g-i procuratore consistorii curie archiepiscopalis Pragensis |AdalbRancTest II 331|; Iohannes O., procurator g-is consistorii Prag. ac procurator d. Nicolai plebani in L. |(1407) ActaIudCons VI 24|; Iacobus de D., procurator g-is causarum consistorii curie episcopalis Olomucensis |(1427) FontM 66|; al. β capituli – u kapituly: ad present(acionem) Iohannis milit(is) de W., procuratoris g-l(is) prepositi Wissegrad(ensis) |(1364) LibConf I/2 41|; Hana, altarista capelle s. Trinitatis in ecclesia Pragensi ac procurator g-is eiusdem capituli |(1383) TabCur I 93| γ ordinis – řádový: Martinus, ...abbas monasterii Montis Sion, ...procurator g-is ord. Prem. necnon visitator annuus in plenitudine potestatis |(1363) RegDipl VII 867| vicarius generalis : α qui vice (archi)episcopi fungitur – zástupce (arci)biskupa, generální vikář: nos Bohuta..., Sdeslaus...archidiaconi, et Bartholomeus, ...canonicus ecclesie Pragensis, administratores et vicarii g-es episcopatus eiusdem, per...Pragensem episcopum in spiritualibus et temporalibus deputati |(1343) LibConf I/1 45|; Iohannes P., decanus eccl(esie) Wyssegradensis, decret(orum) doctor, vicarius g-is curie archiepiscopalis Pragensis |(1355) RegDipl VI 69|; Ienczo prepositus, ...Busco archidiaconus, ...Ioannes decanus..., canonici Pragenses et vicarii g-es archiepiscopales |(1370) ArchPr|; pro tunc doctore Adam vicario g-i existente |ChronUniv 569b|; medius status: episcopus, abbas...vicarius g-is |Třeb A 6 f.183v|; al.

distinguuntur: vicarius generalis in temporalibus : Guillermo s. Angeli diacono cardinali...pro eadem ecclesia in temporalibus vicario g-i salutem |(1373) MonVat IV 432| in spiritualibus : Hermannus, prepositus eccl(esie) s. Petri in Brunna, ...episcopi Olomucensis vicarius in spiritualibus g-is |(1349) RegDipl V 288|; Arnesto, s. Pragensis eccl(esie) archiepiscopo seu eius vicariis in spir(itualibus) g-ibus |(1363) ib. VII 822|; eleccionem...obtinuisti a...Nicolao..., canonico Magdeburgensi, vicario g-i in spiritualibus...Alberti, episcopi Luthomuslensis |(1375) MonVat IV 567|; sub...pena excom(municacionis) per nos nostrosque successores vicarios in spirit(ualibus) g-es ferenda |(1408) ActaIudCons VI 187|; Iohanne K., decretorum doctore, nostro in spiritualibus vicario g-i |(1409) ConcPr 69|; saepe β iunct.: vicarius generalis sacri imperii (cf. DuC VIII 311c) qui in parte imperii vice Romani regis vel imperatoris fungitur – zástupce římského krále nebo císaře, ustanovený jím pro určitou část říše: Iohannes..., sacri imperii citra montes vicarius g-is ac Lucemburgensis comes |(1310) FormPal I 331|; qui vicarius g-is fuit sacri imperii per Germaniam |PetrZittChron 180b|; Guido...in partibus Italie locum tenens et g-is vicarius |(1369) RegImp 391|; prefeceruntque dicti nobiles ac civitates Austrie toti ducatui g-em vicarium (vetus vers.: učinili sobě jednoho obecného vladařě neb vikářě po všěch Rakúsiech ) dominum de Potendorf |PulkChron 197b|; Iodocum marchionem Moravie...nostrum et imperii sacri per Italiam et omnes partes ultramontanas...constituimus vicarium g-em |(1390) DocWenc I 90|; Sigismundus, rex Ungarie..., sacri Romani imperii vicarius g-is et regni Boemie gubernator |(1404) LibConf VI 109|; al. γ vice ministri generalis fratribus minoribus reformatis (post annum 1443) praefectus – generální vikář, jeden ze dvou představených pro reformované bratry minoritského řádu (po r. 1443), podléhajících generálu celého řádu (cf. Svátek, ib. 544-545): Iohannes de Capistrano, ...reverendi patris g-is in omnibus partibus Cismontanis, quoad fratres de observancia nuncupatos, immeritus vicarius g-is |(1451) DocUlrRos IV 325|; Iohannem de Capistrano, ordinis Seraphici patris Francisci, quoad confratres de observancia in partibus ultramontanis vicarium g-em |ib. 327|; al. δ qui in conventu ordinis praedicatorum vicarium alcis gerit – úřad v konventu dominikánského řádu: ego frater Iohannes de W., vicarius g-is predicti conventus eiusdem ordinis, dictum contractum...ratifico |(1373) DocPlz I 123|; hanc ergo seriem presentis pagine...ego frater Iohannes de W., quondam provincialis et vicarius conventus g-is confirmo et ratifico appensione sigilli mei |(1377) ib. 132| ε de s. Petro, vicario Christi – o sv. Petrovi, zástupci Kristovu: quia eum (Petrum) in potestate cure pastoralis aliis preferre voluit, ipsum g-em vicarium et supremum et sic caput vice sui statuendo |PalAntih 39| visitator generalis qui regimen morum tenens totius ordinis aut provinciae monasteria inspiciebat – generální visitátor: ad present(acionem) fr. Peslini, commendatoris domus S. Marie predicte, ex commissione speciali visitatoris per omnes partes prioratus Boemie et Polonie g-is |(1367) LibConf I/2 80|; ego frater Ioh(annes)..., visitator g-is in toto...ordine Carth(usiensi) constitutus |IohCast 52|

i de muneribus – o úřadech: praepositura generalis munus praepositi generalis (q. v. supra) – úřad generálního probošta řádu řeholních kanovníků sv. Augustina: prepositura g-i eorundem monasteriorum per obitum quondam Siffredi, ipsorum prepositi g-is, ...vacante |(1373) MonVat IV 363| vicariatus generalis : α munus eius, qui vice (archi)episcopi fungitur – úřad generálního vikáře, (arci)biskupova zástupce: de officio vicariatus g-is in spiritualibus...vobis commisso |CancArn 334| β de munere pontificis maximi, qui pro vicario Christi in terra habetur – o postavení papeže jako Kristova zástupce na zemi: si ergo hii prefecti super una tribu vocantur capita, quomodo nisi insanus negare poterit de papa, quod sit caput ecclesie militantis racione prefecture quoad potestatem et vicariatum g-em? |PalAntih 40|

k confessio generalis confessio spontanea peccatorum longiore vitae spatio commissorum – generální zpověď, tj. dobrovolná zpověď, v níž se věřící vyznává ze hříchů za delší období života: sic (sc. singulis diebus dominicis) eciam g-is confessio (potest) dari ac animarum commendacio fieri |KNM XIII F 6 f.109v|; de confessione g-i...bis in anno, in adventu scilicet et in quadragesima g-es audiat (prelatus) confessiones singularum culparum notabilium |(1500) StatMor 72|

l bellum generale (guerra generalis) bellum, quo tota terra ardet – všeobecná, zemská válka: si ipsa villa per g-em gwerram molestaretur forsitan |(1346) RegDipl V 40|; si per g-e bellum d. Albertus cum vicinis haberet aliqua dampna |(1401) ActaIudCons IV 4|; quod in eventum g-is gwere in regno Boemie, quod absit, oriretur |(1403) ib. 284|; al.

m dies generalis dies ferialis, dies, ad quem nulla festivitas Christianorum pertinet – všední den: si dies dictis partibus...prefixa fuerit communis et g-is, ita, quod tali die pro causis quibuslibet consuevit...iudicium haberi |SentBrun 3|

n Scriptura generalis i. q. Scriptura sacra – Písmo svaté: nunquam fiet...fictum / hoc, quod Scriptura narrat nobis g-is: / quam pater e celis fundat, fundacio durat (cf. Vulg. Matth. 15,13) |AnnSarLud 164|

o genus generalissimum v. s. v. genus

2 fere i. q. frequens, communis, multis locis proveniens – hromadný, společný: sacrosanctis diebus, pasche dico et penthecosten sabbatis, quando baptisma g-e celebrari solet |Christ 112 |

3 communi utilitati constitutus, publicus – ustanovený k všeobecnému prospěchu, obecní: g-es vero volumus esse scansores (vetus vers.: aby obecní byli štajgeři ), quos urburarii pro communi utilitate nomine nostro statuent |IusRegMont 300|; nullum argentifodium...bulgarum refectorem habeat specialem, sed solum illum, quem urburarii toti argentifodio prefecerint g-em (vetus vers.: obecnieho ) |ib. 314|; faciant (urburarii)...stollones...per scansores vel carpentarios g-es (vetus vers.: skrze štajgeře neb tesaře obecnie )...consignari |ib. 336|; al. ib.

4 fere i. q. vulgaris, communis – obecný, obyčejný, hojně se vyskytující: foca est piscis g-is, ploticze |UK XI C 2 f.221r|

5 totus, integer – celkový, úplný: defalcacio g-is XXX sexagenas, VII grossos, XI hallenses |(1428) RegLosIgl IV f.8ra|; registrum g-e in hoc libro conscriptorum |CatUK I 541|; al.

6 omnium generum artis suae peritus – všeznalý, všestranný, vyrábějící všechny druhy: ergo sum dictus indignus postea sculptor; indignus dico, quoniam non sum g-is |AnnSarLud 160|; nam nom sum talis, quod sim sculptor g-is |ib. 220| subst. *generalis, -is, m.

1

a i. q. vicarius generalis (α , q. v. supra) – generální vikář, zástupce (arci)biskupa: plebanus...presentatus ad ipsam ecclesiam per g-em et per archiepiscopum Pragensem confirmatus |VisitArchid f.37v|

b magistratus camerae apostolicae (thesaurarius generalis?) – úředník papežské komory (hlavní správce pokladny, fisku, hlavní pokladník?): ad venerabiles viros dominos Bernardum de R., g-em camere S(anctita)tis V(est)re, et Bernardum de B., vestri sacri palacii auditores causarum |(1365) MonVat III 333|

2 praefectus summus ordinis religiosi – vysoký řádový hodnostář

a gener.: quibuscumque monasteriorum...g-ibus, provincialibus, ministris, quardianis, custodibus, prioribus |(1397) FormPal II 199|

b i. q. commendator generalis equitum Theutonicorum (q. v. supra) – zemský komtur řádu německých rytířů: frater Iohannes dictus de W., g-is per Bohemiam et Moraviam fratrum domus Teutunice |(1306) TopTom I 168a|

c i. q. minister generalis fratrum minorum (q. v. supra) – generál minoritského řádu: cumque dominus g-is suam sentenciam complevisset, dominus papa...respondit |PetrZittChron 326b|

d i. q. prior generalis cruciferorum cum rubeo corde (β , q. v. supra) – generální převor řádu křižovníků s červeným srdcem: Wenczeslaus, professus ordinis de penitencia beatorum martirum ad presentacionem Adalberti, g-is eiusdem ordinis, ad ecclesiam S. Crucis in Praga...fuit institutus |(1362) LibConf I/1 174|; in qua (ecclesia) prefatus dom(inus) g-is iuspatronat(us) dinosc(itur) obtinere |(1391) ib. V 98|

e i. q. praepositus generalis, qui monasteria quoque mulierum Magdalenitarum regulam s. Augustini secutarum regit – generální probošt řádu řeholních kanovníků sv. Augustina, který též řídí ženské kláštery magdalenitek: Nicolaus prepositus monasterii monialium s. Anne prope Lunam...et Petrus plebanus...in...Iohannem g-em monaster(ii) monialium ordinis predicti...et...Iohannem P. vicarium...compromiserunt |(1377) ActaIudCons I 194|; procuratori d. g-is ordinis de penitencia s. Marie |(1397) ib. III 288|; Nicolaus g-is ordinis de penitencia b. Marie Magdalene...Wolfframo archiepiscopo Prag. monasteria infrascripta...regenda commisit |(1401) ib. IV 4|; al. *generale, -is, n. [ cf. ThLL VI/2 1776,34]

1 philos.: ,quod in diversas species potest dividi‘ (Prisc. 2,31), notio latior, communis, universalis – společný, všeobecný, nadřazený, širší pojem: obeczne g-e |ClarVoc 62|; glosa est explanacio alicuius obscuri...et est g-e ad glossam ordinariam, extraordinariam et interlinialem |KNM XIV C 13 f.162v|; manducacio et bibicio non sumuntur, ut sunt actus distincti..., sed pocius in sua latitudine, scilicet prout conveniunt in quodam g-i in sumpcione |HilTract f.d 8v|

2 medic.: medicamentum potissimum, universale, valens adversus omnia, passim efficax – základní, univerzální lék: g-e, si fiat dolor dencium vel apostema de quacumque causa |UK I H 2 f.342v|; g-e ad omnem fetorem oris vel narium |ib. f.344v|

3 praeceptum, lex (communis) sine exceptione, discrimine valens – (obecně platná) zásada, pravidlo, zákon: hoc tibi sit g-e, quod numquam in recepta unam speciem pro alia ponas, si eam habere potes |CapPr P 1577 f.211r|

4 iunct. sensu adv.: in generali (oppos.: in speciali) communiter, universe – všeobecně, obecně, celkově: postquam autor determinavit de avibus in g-i, in hac parte nititur determinare in speciali |ClarPhys gl. ad v. 131|; de omnibus hiis tantum in g-i dictum sit |UK X E 20 f.99r|; primo in g-i docet revocacionem virtuosam, postea in speciali descendit ad virtutem |KNM XII F 2 f.94v|; antequam determinent de sensibili et sensu in speciali, determinant de ipsis in g-i distinguendo sensibilia propria a communibus et per accidens |KNM X E 5 f.256r|; in g-i significat iste cometa...regum et principum mortem, secularia et spiritualia bella...In speciali autem significat reformacionem spiritualium personarum, ...mutacionem consiliorum principum et alias disposiciones et nowas leges |CapPr P 644 operc. ant.|; in ultima...computacione omnia sumentur in g-i, ut sciatur, an percepta sufficiant pro expensis |(1500) StatMor 80|; saepe *generalissimum, -i, n. [ cf. P IV 507,19] script.: -lisiss- v. infra philos.: i. q. genus generalissimum (q. v. s. v. genus) – jedna z kategorií: g-i[si]ssima sunt nayplodnyessye, proprium wlastnye |ClarVoc 204 in capite de loyca|; capto g-o addatur sibi una differencia tantum |StanDeUniv 65|; cum...sciat (Deus) talem defectum, talem inperfeccionem talemque monstruositatem a quolibet g-orum excludere |ib. 137|; quodlibet g-um completum in speciebus suis |ib. 138|; al.