Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AEQUIPARO

AEQUIPARO, (AEQUIPARARE) a Gall. Equipper, Navem rebus omnibus necessariis instruere, munire, vel navigare. Charta Philippi Aug. pro Libert. Rotomag. ann. 1223. in vol. 10. Arest. parlam. Paris.: Nulla navis de tota Normannia praeterquam de Rothomago poterit AEquiparare ad Imberniam, excepta una sola, cui semel in anno de Caesaris Burgo licitum erit AEquiparare.