Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTA

COSTA, Clivus, latus montis, Italis Costa, nostris Coste. Charta Hugonis et Lothariii Regum Ital. apud Joan. a Bosco in Vienna: Donamus atque largimur Costam unam juris nostri, quae Castaneto inferiore nuncupatur... una cum mansis, casis, terris, vineis,... ad ipsam Costam aspicientibus In Costis 2. Cangius ipse legit Costem pro Costam. Alia ann. 1196. in Probat. Hist. Sabaudicae: Costam totam quae est a muro inferius ex parte Abbatiae, et domum confrariae retinuimus nobis, Regestum 87. Chartophylacii Regii: Item tenet..... quaedam nemora et quosdam essartos sit. in Costis montis Allodii. Ibidem: Item unam peciam nemoris.... sit. in Costis super montem Alodium. Costagium montis Alodii, ibid. Crescentius de Agricultura: Nella quale assai presso a Salerno e una Costa supra il mare riguardante, la quale gli habitanti chiamano la Costa d'Amalfi. Dantes in Inferno cant. 19. Vidi per le Coste et per lo fondo. Adde Ottonem Morenam in Hist. Rer. Laudens. pag. 30. 34. tom. 5. Ughelli pag. 1553. etc.

Costeria Montis, in Chronico Dominici de Gravina, apud Murator. tom. 12. col. 611. et 617.

Costa Maris apud Matth. Paris pag. 179. Gall. Coste de la mer, Ora maritima. Ital. Costa.