Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTA

COSTA,² Alia, sed incerta mihi notione. Anastasius in S. Silvestro PP.: Fecit... Angelos 4. ex argento, qui sunt in pedibus quinis, Costas cum crucibus tenentes. Hinc forte

Costula. Capitolinus in Maximino juniore: Reticulum de prasinis undecim, dextrocherium cum Costula de hyacinthis quatuor. Vide ibi Salmasium pag. 255. An ejusdem esset notionis, cujus est in sequentibus exemplis, ubi

Costa, Latus, Gallis Costé. Anonymus apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 146. de Craticula S. Laurentii: Haec vero fuerunt capita virgarum, quae per transversum jacuerant Costis exterioribus infixa. Rymer. tom. 7. pag. 160. col. 1: Ad dexteram vero Costam dictae aulae tenebant principalem mensam Barones quinque portuum, et ad alias mensas inferiores, in eadem Costa... et ad mensas in sinistra parte ejusdem aulae, Vicecomites, etc. Vide, Costis et Ottonem Frisingensem Episc. lib. 1. de Gestis Friderici I. Imp. in Prologo.

Vetus inscriptio in Diar. Ital. Montefalc. pag. 264. In Costa fecit, id est, a latere monumenti. Aliae habent, in coxa, hoc est, in angulo, secundum Fabret. Unde Costéer, ad latus positum esse, vulgo Côtoyer. Charta ann. 1359. in Reg. 87. Chartoph. reg. ch. 216: Une petite place, que les religieux Carmes de Rouen ont, faisant le bout de leur église et Costéant leur dite église prez de la rue de grant pont. Ibid. ch. 217: Une vuide place.... Costéant d'un costé iceulx religieux, et d'autre costé en la rue de l'aumosne. Costéer vero, Consanguineus, in Assis. cap. 273: Ma feme, laquel ne n'a heirs prochains ne Costéers, ne lontains, à qui le fiè puisse ne doie escher.