Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTA

COSTA,³ Hisp. Costa, Gall. Coust, Expensae, sumtus. Charta ann. 1219. in Hist. Lugdun. pag. 45. col. 1: Vos rogamus et in amore requirimus, quatenus sitis plegii et debitores in manu Poncii de Chaponay, de quingentis libris Proveniensium et de Costis reddendis in instantibus nundinis Trecarum S. Joannis. Quae subduntur, sequenti notione Costae 4. mihi videntur intelligenda. Charta Johannis Abbatis Compendiensis ann. 1264. in Tabulario ejusd. Monasterii: Ipsis negantibus esse homines nostros, immo se esse liberos ex omni Costa. Charta ann. 1243. ex Archivo Communis Massil.: Conqueri occasione lesdarum, usaticorum, Costarum, ribagiorum seu gabelarum et aliarum dacitarum. Sententia compromissoria anni 1339. mense Febr. ex Schedis Praesidis de Mazaugues: Possint immittere infra praedictam sylvam agnos et hoedos, qui nondum annum compleverint absque praestatione pecuniae, seu rei alterius cujuscumque, quod alias vulgo dicitur sine Costa. Vide Custus 1.