Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTA

COSTA,⁴ Pensitationis vel servitii species, Hispanis etiam Labor, opus, industria. Charta ann. 1264. in Chartul. Compend. fol. 107. v°. col. 2: Nos dictos fratres esse homines de corpore ecclesiae nostrae dicebamus, ipsis fratribus e contrario dicentibus et negantibus se esse homines nostros, immo se esse liberos ex omni Costa asserentibus; tandem post aliquas controversias de bonorum consilio super dicta discordia servagii seu homagii..... compromisimus. Nisi eo loci ex omni costa significet ex omni parte, omnino, Gall. de tout côté. Inquisit. ann. 1322. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 34. col. 1: Item pro censibus in denariis et Costis annuis, quinquaginta solidos vel circa.