Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTA

COSTA,⁶ Ornamentum ad instar Costae in vasis. Inventar. Ms. thes. Sedis Apostol. ann. 1295: Item unum urceum auri ad Costas, cum manico et rostro et coperculo. Vide Costilatus.

Costae Circulorum. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 110: Et 5. sextarios avenae, et 1. de fabis, et tascham, et dimidium decimum, et 2. boxias, et 3. Costas circulorum, et 4. pulzinos, etc. Fol. 114: Et 50. essendolas, obra et manobra, et per vindemias 2. Costas. Ch. 171: Praeterea praedicti fratres promiserunt se reddituros omni anno praedictis Monachis mense Septembrio 30. Costas circulorum, et in Nativitate D. 2. sol. et dimidium.

Fasciculi, ni fallor, Gall. Bottes. Comput. ann. 1202. apud Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cxlvj: Pro xxvij. Costis hif, xxiij. sol.