Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): COSTUM

COSTUM,³ Clivus, latus montis, Ital. Costa, nostris Coste. Charta ann. 1201. ex Tabul. Regniac.: Laudo elemosinam, quam fecit Raynaldus, cognomento Caprarius, fratribus Regniaci, videlicet de terra plana, quam habebat ou Bruaul citra Choram, et costa nemorosa sita super fluvium Chorae. Vide supra Costo.