Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AERA

AERA, Era, Hera, Supputatio, numerus, computus, scriptoribus mediae aetatis; nam veteres AEra vocabant in rationibus, quae vulgus hodiernum Item vocat, quod primum est, in notatione aerae. Rufus Festus in Breviario Rerum gestar. Pop. Rom.: Morem secutus calculonum, qui ingentes summas AEris brevioribus exprimunt, res gestas signabo, non eloquar. Faustus Reiensis lib. 1. de Spiritu Sancto: Sacer numerus dicimus, quia trecenti in AEra sive supputatione signum Crucis, etc. Bernaldus Presbyter de Reconciliatione lapsorum pag. 272: Notandum quoque quia AEra nonnunquam abusive pro Capitulo ponitur, ut in illo scripto Toletani Concilii ubi de ordine tenendae Synodi tractatur. Isidorus Orig. lib. 6. cap. 15. § 4: Per singulos Evangelistas numerus quidem Capitulis affixus adjacet: quibus numeris subdita est AEra quaedam minio notata quae indicat, in quoto Canone positus sit numerus, cui subjecta est AEra: verbi gratia, si est AEra prima, in primo Canone, etc. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 3. § 3: Sciat se idem mandator censura illius legis noxium retineri, quae continetur lib. 5. tit. 1. AEra secunda. Ita, lib. 6. tit. 2. § 5: Ad legis illius teneatur satisfactionem, obnoxius, quae in hoc libro 6. sub titulo 2. AEra prima, etc. Hincmarus Remensis in Ferculo Salomonis: Haec ut vobis nulla desit, Karle, gratia. Versuum mensura pandit, atque AErarum quantitas. Habetur in Bibl. Thouana vetus Canon. Codex, qui in sectiones vel capita dividitur, quae Herae appellantur, ubi interdum HR. per contractionem scribitur. Ita etiam in veteri forma celebrandi Concilii provincialis, apud Mabillonium, Conciliorum Canones per heras laudantur, pag. 458. 459. et in veteri Collectione, edita a V. Cl. Jacobo Petito. Faustus Reiensis vel Regiensis Epist. 6: Per Crucis enim signum et per sacrum Jesu nomen apud Graecos, Hera utrius supputationis imprimitur. Capitula ad Legem Alamannor. cap. 27. Edit. V. Cl. St. Baluzii: Si litus fuerit in Ecclesia et in Heris generationis dimissus fuerit, 13. sol. et tremisso componat. Ubi Hera generationis videtur appellari series ipsa Generationis, ut tam ipse quam filii et nepotes libertatem consecuti fuerint; in Ecclesia vero manumissus litus intelligitur. AErae dierum, pro numeri dierum, apud Hildericum. Perperam porro Ira pro Era scribitur in Formula 16. ex Baluzianis: Ut lex mundana Theodosiano corpore arbitratus discernit, me impleturum esse Polliceor, data Edictione de Inscriptionibus accusatoribus recrescant Theodosiano nono in Ira prima, etc. Est enim titulus 1. lib. 9. Codicis Theod. de Accusationibus et inscript.