Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AERA

AERA,² Epocha. Gall. Ere, Epoque. Vox Chronologica, quae certum et insigne designat temporis punctum a quo anni numerantur. Hac uti solent Chronologi maxime ubi de his sex annorum radicibus:

AEra Nabonassaris Regis Babylon. qua usi sunt Ptolomaeus, Censorinus et alii. Initium sumsit anno 747. ante Christum natum, nempe 26. Februarii anni 3961. periodi Julianae.

AEra Seleucidarum, seu annus Graecus, quo usi sunt Macedones, de quo etiam in lib. Machab. Incipit anno ante Christi Nativitatem 312. periodi Julianae 4402.

AEra Christiana Communis, seu annus gratiae, mense Januario incepit, anno periodi Jul. 4714. anno 4. Olympiadis 194. Hujus Epochae primus auctor Dionysius Parvus regnante Justiniano Imperatore. Verum, ut arbitrantur Eruditi non pauci, in hujusmodi computandi rationem duorum vel quatuor annorum errorem induxit; tot enim, inquiunt, annos Christus natus est ante initium AErae a Dionysio constitutae.

AEra Diocletiani, seu AEra Martyrum, exordium sumsit anno Christi 284. seu ut aliis placet ann. 302. Illa ante Dionysium Parvum usi sunt auctores plurimi maxime ex Alexandrinis.

AEra Arabum, vel, ut loqui amant, Hegira, seu fuga Mahumedis, incipit anno Christi 622. 16. Julii.

AEra, vel Era, annos numerandi ratio, Hispanis olim familiaris, quae 38. annis annos Christi excedebat. Julianus Toletanus Episc. lib. 3. contra Judaeos: Jam vero residuus annorum numerus, a tempore nativitatis Christi, usque in praesens, in promptu est unicuique et scire, si volet, et supputare, si placet, assumptis scilicet annis, secundum Eram, ab ipsa Domini incarnatione. Era enim inventa est ante 38. annos, quam Christus nasceretur, nunc autem acclamatur Era esse 624; detractis igitur 38. annis, ex quo Era inventa est, usque ad nativitatem Christi, residuum sunt 586. anni. Manuscriptus Codex ex Bibl. Thuana: Ut cognoscas, quota sit Era quolibet anno, annis Domini Jesu Christi adde 28. et numerus, qui collectus fuerit, erit Era. Verbi gratia modo currit annus J. C. 1274, adde illis 28. et resultabit iste numerus, 1302. talis erit praesentis anni, scilicet anno 1274. mutatur autem in Kalendis Januarii. Porro annos numerandi per AEras in Hispania sensim ratio desiit. In Archiepiscopatu Tarraconensi ann. 1180. Chronicon praefixum Usaticis MSS. Barcinonensibus: Deinde regnavit Ludovicus filius ejus annis 29. quo sublato de medio, coepit regnare Ludovicus filius ejus minor, qui etiam regnavit annis 44. et de Festo sancti Joannis Bapt. usque in diem S. Luch (f. Lucae,) quo die celebratum fuit Concilium apud Tarraconam a Domino Berengario Tarraconae Archiepiscopo cum Episcopis et Clericis sui Archiepiscopatus, quorum consilio et praecepto annus Domini institutus scribi in omnibus Chartis per totum Achiepiscopatum. Tunc vero currebat annus 1180. In Castilia vero a Joanne I. Rege, in Curia, quam Segoviae habuit anno Christi 1383. decretum, ut abrogata AEra, anni Christi publicis instrumentis apponerentur. Quod in Aragonensi Regno anno 1349. ut est in Foris Aragon. lib. 4. tit. de Tabellion. in Lusitanico denique ann. 1415. perinde obtinuit. Vide Leges Partidas seu Alfonsinas parte 3. tit. 3. Lege 7. At cur ab eo anno AErae initium sumpserint, multa viri docti congessere, tametsi vix inter se conveniant, quum veram rationem assequi haud promptum sit, atque in iis Isidor. Orig. lib. 5. cap. 36. Papias in v. AEra, Alderisius in Geographia Nubiensi pag. 224. Joannes Ceccanensis in Chron. Fossae-Novae statim initio. Covarruvias lib. 1. Variar. resolut. cap. 12. lib. 4. cap. 18. n. 7. Surita in Indice rer. Aragon. ann. Ch. 710. Vaseus in Chron. Hisp. cap. 22. Amb. Morales, Rexendius, Josephus Scaliger de Emendat. tempor. lib. 5. Baronius in Notis ad Martyrol. 22. Octob. Loaysa in Notis ad Concilium Iliberitanum. Petavius lib. 10. de Doctr. temp. cap. 68. lib. 11. cap. 47. tom 3. Dissert. var. ad Uranolog. cap. 3. et in Breviario temp. Bivarius ad Pseudochron. Maximi. Sebast. Covarruvias in Thesauro linguae Castellanae v., Era, etc.

AEra Januaria, apud quosdam Scriptores sic appellatur prima dies Januarii, a qua initium sumpsit annus 1564. ex Regis Caroli IX, summique Pontificis decreto, cum antea quilibet annus ab ipso Paschatis die inciperet. Vide Annus.

De vocis originatione dudum disputant Docti, alii AEram dici sentiunt, quod apud veteres anni clavis aereis notarentur; alii factam putant ex initialibus litteris A ER. A. id est, Annus ERat Augusti, ex quo scilicet, devicto collega, rerum potitus est. At sunt qui malint scriptum fuisse A. E. R. A. id est, annus erat regni Augusti. Alias omitto opiniones, istas nec rejicio nec admitto.