Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AERA

AERA,³ Quivis annus. Luithprandus in Legat.: Armiger hujus (Imperatoris CP.) sagitta calamo immissa, AEram in Ecclesia ponit, quae prosequitur, quo nimirum tempore imperare coeperit, et sic AEram, qui id non viderunt, intelligunt. Ubi alii Aram legunt, ita ut Ara, mensa seu tabula fuerit, in qua descripta fuerit inscriptio; sed AEra hic omnino pro anno ponitur. Sic apud Dudonem lib. 3. de Actis Norman. pag. 11: Transacta denique duarum Herarum intercapedine, etc. Extat in Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo fol. 91. charta ejusdem Episcopi, quae sic clauditur: Facta carta ista 4. Kal. Augusti anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo, Luna 18. Indictione 8. Era millesima centesima octava. Sed videtur amanuensis omisisse vocem trigesima. Ex qua saltem Charta colligitur per AEras interdum annos numerasse Francos nostros.