Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDO

CREDO, (CREDERE) sine praesenti pecunia vendere, Gall. Vendre à credit. Charta Wilboldi Abb. de Translatione villae Longiae ann. 1138. tom. 2. Ampliss. Collect. Marten. col. 108: Qui vero carnes aut panem seu cervisiam vendent, Credent nobis xii. denarios, et venditor vini v. sol. ultra quos nobis Credere ex justitia non habebunt. Vide Credentia 6.

Croire, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 274: Pour ce que icellui Michiel lui respondi que en verité il ne lui pooit ce Croire, et que paier lui convenoit aus gens à qui il devoit ce que lesdis complices et bastard avoient despendu.