Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREDO

CREDO,³ (CREDERE) vox forensis, Confiteri. Lit. remiss. ann. 1343. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 512: Primus est articulus, quod dicti rei (Joannes Saupin et Joan. ejus filius) et eorum quilibet sunt clerici et diu fuerunt et pro talibus se gesserunt et gerunt, et ita habiti sunt et reputati, et super hoc est publica vox et fama: Credit pater, Credit filius... Item quod dicti rei et eorum quilibet in hoc homicidium perpetrarunt, qui tanquam homicidae sunt puniendi, et super hoc est publica vox et fama: non Credit pater, non Credit filius.