Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREPIDO

CREPIDO,² Caverna ubi viae conveniunt, in qua solent latitare pauperes et mendicare. Item, Summitas vel extremitas altaris in circuitu, dicebatur Crepido et ipsum propitiatorium: unde Ezechielis cap. 43. 14. Et de sinu terrae usque ad Crepidinem novissimam, etc. id est, propitiatorium. Gloss. Bibl. Mss. anonymi ex Bibl. reg. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Crepido, pié. Vide Thes. Fabri in hac voce et infra Crispido.