Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CREPIDO

CREPIDO,⁴ Calceamenti genus, cujus ligneae tabellae suppedales pluribus clavis compingebantur, ut notant docti Editores, unde legendum putant Crepida. Passio S. Faustae tom. 6. Sept. pag. 146. col. 1: Adduxit clavarium cum mille clavis, et clavavit ei Caput, et clavata est sicut Crepido militum. Vide mox Crepita.