Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CRESCO

CRESCO, (CRESCERE) Prima Curia Generalis Catalaniae sub Jacobo Rege Arag. ann. 1291. MS.: Quod si aliquis fuerit reptatus de baudia, quod ille qui reptabit, non possit Crescere de divitiis parem, quem sibi voluerit dare: quod si ipsi fecerint, quod divitiae sint sui et suorum in perpetuum, sic quod non possint renunciare ipse ante dominationem, vel postea. Capitis lemma sic concipitur: Qualiter ille qui reptat, potest Crescere parem, quem voluerit dare batayam.

Crescere se super Aliquem, apud Lobinellum in Historia Britan. tom. 2. pag. 324. est Invadere res alienas, Gall. Empieter sur quelqu'un: Alter eorum super alterum se Crescere non poterit.