Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUDO

CUDO, Miscell. Theodisca apud Bern. Pez tom. 1. Anecd. part. 1. pag. 400: Testudo, Sneceo: Mango, Choupho; Cudo, Smid. Saxonibus et Belgis Smid est Faber ferrarius, Angl. Smith, Germ. Schmied, Cudo dictus a Cudere. Cudo, ἄϰμων, in Glossis Lat. Graec. MSS. Sangerman. Incus. Additur in Supplemento Antiquarii: Item, εἶδος περιϰεφαλαίας, Galea pellicea. Silio Italico Poetae, qui scripsit de Bello Punico Cudo vel Cudon est species galeae non ex coactili lana, sed hircorum pilo vel duriori pelle contexta et quasi succusa, unde sic lib. 8. v. 494: Capiti Cudone ferino sat cautum. Vide Salmasium ad Capitolin. in Pertinace cap. 8. et Lampridium in Alexandro Severo cap. 40.