Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CULMEN

CULMEN, Tectum domus, nostris Comble. Gloss. Lat. Graec.: Culmen, ὀροφή. Servius ad Ecl. 1. Culmen dici ait tectum, quod veteres aedificia culmis tegerent, id est, paleis e messibus. Ita etiam Iso Magister in Glossis ad Prudentium. Lex Bajuvar. tit. 9. de Incendio domorum, cap. 1. § 2: De scuria vero liberi, si conclusa parietibus, et pessulis cum clave munita fuerit, cum 12. sol. Culmen componat. Cap. 6: Si quis..... liberi Culmen ejecerit, domino domus cum 40. sol. componat. § 2. Si eam columnam, a qua Culmen sustentatum... ejecerit, etc. Beda in Vita sancti Cuthberti Episc. Lindisfarn. n. 29: Culmina vero (habitaculo) de lignis informibus et foeno superposuit. Charta Edgari filii Malcolmi Regis Scotor. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 45: Quae (Ecclesia) cum per 15. annos deserta sine tecto durasset, eam Monachi Culmine imposito revocaverunt, et per tres annos possederunt.

Culmen, Titulus honorarius summorum Magistratuum, qui crebro occurrit in Constitutionibus Impp. in utroque Codice. Culmen regium, in Chronico Andreae Danduli, apud Murator. tom. 12. col. 493. et 494.

Culmen, Culmus, calamus, Gallis, Chaume. Tabularium S. Egidii Pontis Audomari: Habet.... unam dietam ad garbas quadrigandum, unam ad poma terendum, unam ad Culmen colligendum.