Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CULPA

CULPA, ut Colpus, Ictus, interprete Eccardo. Lex Salica tit. 20. art. 8: Si vero sanguis exierit, taliter Culpam componat, quantum si eumdem ferramento vulnerasset.

Courpe, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 292: Par laquelle bateure et Courpe doudit Jehan icelle Agnès avoit esté dedenz quinze jours après morte. Nisi ibi sit pro Coulpe, culpa. Vide infra Culpare.