Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): habitus

habitus habitus, -us, m. script.: ab- (cf. ThLL VI/3 2482,6) |TempMichD 245|

1 a facies, forma, qualitas – (vnější) vzhled, vzezření, podoba

b cultus exterior, meton.: vestis – zevnějšek, meton.: oděv: h-us (gl.: odyew ) |UK V C 3 f.85ra|; ‹h›a-us odiew |LexS p.82bis a ( sim. VocLact f.K 7va)|

c transl.: condicio, status, affectio (animi sim.) – stav, povaha, poloha, nálada

d t. t. philos.: i. q. gr. ἡ ἕξις, species qualitatis, quae difficile removeri potest potentiamque adiuvat, ut alqs modo debito se gerat (cf. LM IV/9 1813 sq. s. v.; LThK 4,1298 sq. s. v.) – nesnadno pozbytelná kvalita napomáhající různým aktivním schopnostem živých bytostí se projevovat náležitým způsobem: h-us przichopnosty |LexClemA 293a|; ‹h›-us gmenye |LexS p.82bis a|; h-us...qualitas corporis per aplicacionem adveniens, difficile mobilis a subiecto zpuosobilost tiela k zwyklosti przisslaa, k skutecžnosti hotowa |VocLact f.K 7va|; h-us est exercicium boni vel mali consuetudine firmatum zwyklost zleho neb dobreho neb iako tielo wssecko se przikrywa wodiewem, tak dusse zwiklostij zleho neb dobreho skutku |ib.|; h-u aliquid facere zwyklosti nijetczo cžiniti |ib. f.K 7vb|; h-u affici ad Deum z cžasteho zwykanije chut mijeti k bohu w modlitbach w naboženstwij. A tak ta zwyklost gest iako odiew a zpuosoba nebo milost w dussy skryta, nebo ne každy gest wždy nabožen skutecžnie, totižto z wyzdwihanije mysli k bohu, ale že z ‹z›wyklosti mnozij gsu nabožij. A když chtije, časem a mijestem mohu to k skutku prziwesti |ib.|

+ iunct. (ad 1d) c. adi. var. vel c. gen. gerundii: quod potestas cognoscendi vel discernendi in causa confitentis vocetur proprie clavis sciencie, non quod sit actus vel h-us aliquis cognoscitivus vel speculativus |KNM XII B 9 f.328vb|; laudamus aliquem a racione quoad h-us intellectuales, per erudicionem aquisibiles |IohMut 30|; consciencia est h-us naturalis non solum cognitivus, sed eciam motivus |HusSent 351|; fides nunc sumitur pro actu credendi, quo creditur, nunc pro h-u credendi, per quem creditur, et nunc pro veritate, que creditur |HusEccl 53|; al. transl. (ad 1b; cf. ThLL ib. 2486,16): corde columbino degens (Cistercius ordo) h-u sub ovino (cf. Vulg. Matth. 7,15: in vestimentis ovium) |PetrZittChron 71b|; pro religionis conservacione tam variate induere cure h-um |MichPrRem 441|; defensores, qui h-u theologico induti sua verba scripture sacre devotissime coaptarunt |SimTissnProb 271|

spec. (ad 1b):

a vestis religiosorum (sacerdotum, fratrum vel sororum regularium sim.; plerumque c. adi. var. vel c. gen. subst.) – kněžské, řeholní roucho, hábit α propr.: hic monachicum induas h-um |CanapAdalb 247|; sanctimonialibus ordinis sancti Benedicti sub religione grisei h-us...Deo famulantibus |(1240) CodDiplBoh III 354|; misit eum protinus in S. sancto h-u induendum |GerlAnn 485|; preter nos, quos in canonico h-u illuc ingredi religio vetuit |VitaGunth 341|; mox enim ab infirmitate sanata religiosum h-um suscepit (Cristina) |VitaAgn 128|; fratrum Minorum assumens...h-um |PetrZittChron 297b|; abbates...nec non abbatisse...tam in se ipsis, quam in suis subditis...vitam et conversacionem exhibeant ac h-um deferant regularem |StatConc 55|; ut religiosi, maxime in infirmitate, h-um non exuant, operam dem |ArnPardAp 260|; Agnes...assumpsit h-um pauperum dominarum |NeplChron 473a|; neque h-us erat spiritualis pro eis (mulieribus) deputatus |VitaMil 420|; nunquam venit (plebanus) ad convocacionem et nunquam defferet h-um nec tonsuram et alias est valde secularis |VisitArchid f.58r|; mandat omnibus clericis..., ut assumant et deferant tonsuram, coronam et h-um |(1406) ConcPr 55|; presbiter sine h-u et ornatu ecclesiastico |HilTract f.a 7v|; si...defferant (clerici) h-um clericalem |KNM IV B 18 f.144r|; saepiss.

nota oppos. c. adi. ,laicalis‘ et ,saecularis‘ (cf. ThLL ib. 2): prius enim erant canonici servientes in h-u laycali |IohMarign 598a|; sed mundum contempnunt sicut devoti nobiles..., qui, cum h-um secularem portabant apparenter, sed tamen mundum spernebant |KNM XII F 11 f.242v|; quod audiens abbas...sumpto h-u seculari venit ad eam |KNM XIII F 4 f.276r| β meton.: fere i. q. ordo – řád: scribat preterea...sorori regis Boemie, que est conversa ad h-um fratrum Minorum |(1240) CodDiplBoh III 332|; Augustiniensis h-us / tunc se presentabat |PetrZittChron 119a|; propter devocionem, quam ipsa domina regina ad h-um fratrum Augustinensium habuit |(1339) RegDipl IV 274| in iunct. c. verbis accipiendi sensu: ordini se adiungere, monachum, canonicum sim. fieri – vstoupit do řádu, stát se mnichem, kanovníkem apod.: ipse autem beatus Quirillus inibi persistens monachalemque h-um suscipiens diem clausit extremum |Christ 90|; monachilem h-um sanctus ille episcopus accepit |CanapAdalb 249|; discingunt eum (Iaromir) zona militari et iterum recipit h-um et tonsuram clericalem |CosmChron 114|; h-um et regulam sancti Augustini...Hierosolimis assumpsit (Heinricus) |VincAnn 410|; h-um Premonstratensis ordinis de manu apostolici dari sibi peciit |VitaHrozn 375|; que Agnes, si h-um tunc pecierit, ille sibi non est aliquatenus denegandus, si autem ad seculum voluerit transvolare, ...octo marche...eidem puellule condonentur |(1284) RegDipl II 574|; que...dudum religionis h-u induta fuerat |PetrZittChron 31a|; novicius, qui se ad conmunem vitam transferre et sancte religionis h-um suscipere desiderat |CapPr P 452 f.106ra|; sed postquam h-um sumserat (monachus), sanctam vitam duxit |KNM XIII F 4 f.254r|; saepiss. in iunct. c. verbis relinquendi sensu oppos.: ordinem, i. e. spiritalem vivendi modum relinquere, saecularem vitae rationem deligere – vystoupit z řádu, opustit duchovní a zvolit světský způsob života: respondit (vir Dei), ut aut...Deo devotus serviret, aut...ad solitam seculi vanitatem...abiecto h-u rediret |VitaGunth 339|; non valens iniurias sibi illatas a magistro suo pacienti animo tollerare, abiecto h-u regulari...commendatorem suum...interfecit (Slava) |FormThob I 161|; alie vero eiusdem ordinis persone...relicto regulari h-u seculum intraverunt |PetrZittChron 214b|; idem Franciscus de dicto monasterio, in quo se voto professionis astrinxerat, absque sui superioris licencia regulari h-u dicti ordinis derelicto temere vestes deferens clerici secularis recessit per seculum evagando |(1376) MonVat IV 624|; de aliis...viciis, quibus...corrumpuntur religiones, ...ut puta de vicio proprietatis, incontinencie, abieccionis h-us, mercature, usure |MichPrRem 435| iunct. (ad 1b): recipere ad habitum vel ad victum in monasterium accipere – přijmout do kláštera: inhibemus...auctoritate visitatoria..., ne persona recipiatur ad h-um vel ad victum nisi secundum formam statutorum papalium et patris abbatis requisita licencia et obtenta |(ante 1350) FontCl 126|; al. ib. habitu et convictu adiungere eodem sensu: septem virgines de regno Bohemie...sponso virginum castitatis nexibus vinciri perpetuo cupientes, h-u et convictu adiuncte sunt sororibus antedictis |VitaAgn 107| sub (in) habitu c. adi. vel c. subst. et c. verbis „famulari, servire, vivere“ sim.: more fratris (sororis) regularis – jako příslušník řádu, jako řeholník, řeholnice: Pribislawa...sub sacro h-u sanctissime vivens |Christ 124|; proposui, ut veterem hominem cum actibus suis exutus nowum, qui secundum Deum creatus est, ...induerem et sub regula...beati Augustini in h-u religionis Deo servire contenderem |(1143-1148) CodDiplBoh I 159|; reperit (dux) exili tugurio Procopium...monachili sub h-u heremiticam excolere vitam |CosmCont II 241|; optans tibi diucius in hoc monachali h-u militare |PetrZittChron 283a|; fratres, qui sub regula et regulari h-u prefati ordinis s. Benedicti...divinum...officium...in lingua slavonica debeant celebrare |(1348) RegDipl V 264|; ad illorum...commoda..., qui relictis mundi blandiciis sub h-u et observancia regulari nituntur Altissimo...famulari |(1421) ArchZnoym II 276/1 p.164|; M. ...priorissa totusque conventus s. Anne...sub cura et h-u ordinis predicatorum |(1481) TopTg III 4a|

nota: iunct. c. subst. (e. g. ,professio, vita‘ sim.) et c. verbis (,adipisci, demorari, subire‘ sim.) potius ad sensum 1c (i. e. ,status, condicio‘) pertinent: monastice professionis h-um me subiturum noveritis |CosmCont I 230|; cingulum deponens (Guntherius)...ab eodem pastore monastice vite h-um est adeptus |VitaGunth 338|; ut monastice conversacionis h-um sumeret (Procopius) |VitaeProc 249|; quanta rigiditate discipline felix hec virgo castigaverit corpus suum existens in h-u seculari |VitaAgn 111|; si...quibusdam vita...monastica placeret, tunc fieret de ipsis congrue..., quod in solitudinibus locarentur...et quod omnes huiusmodi..., qui sic...eligerent demorari in statu et h-u monachi, acquirerent sibi...nomen...proprii sacerdotis curati |JanovReg II 251|

b in studio generali: ornatus sollemnis, quod est signum honoris – slavnostní oděv jako znak univerzitní hodnosti (cf. Zíbrt–Winter, Děj. kroje II 225 sqq.): rector..., magistri in theologia..., decanus..., licenciati..., baccalarii formati in theologia, qui vadant in cappis in processionibus, si mandatum fuerit in h-ibus venire, veniant |(1392) LibDec I 106|.