Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUMULUS

CUMULUS Fori, Summa et ultima causae cognitio, Gall. Dernier ressort. Lit. Alfonsi comit. Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 123. v°.: Cum dictus dominus comes mandaverit senescallo praedicto processum habitum a parte illorum de Cassanea contra illos de Marchia, in causa appellationis ad ipsum episcopum et dictum senescallum communiter, vel ad solum senescallum, vel ad dictum dominum comitem tantummodo interpositae, irritam nunciaret, quod dominus comes super hoc provideat juri suo, cum ipse Cumulum fori apud Agennum habeat, in causis appellationum.