Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CUPPA

CUPPA,² Carcer ad modum cupae fornicatus, unde nomen. Arest. parlam. Paris. ann. 1283. in Reg. 2. Olim fol. 67. r°: Item archiepiscopus (Bitur.) petebat habere cepum in domo sua Exolduni pro clericis suis ponendis. Praeceptum fuit inquiri qualiter praedecessores sui usi erant; et fuit inventum quod ipsi usi erant dictos clericos ponere sub Cuppa et in ferris impruntatis; et ab inde ducebat eos Bitturis, quando sibi placebat. Vide aliis notionibus in Cupa 1. 2. 3. et 4.