Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURIOSUS

CURIOSUS,³ Elegans, exquisitus, qua notione Curieux usurpamus. Testam. Joan. Fabri Carnot. episc. ann. 1390. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 379: Vellemque, et ita de bonis meis ordino, tumbam corpori meo superponi simplicem, non Curiosam, quae pretium l. francorum auri non excedat. Curieux, Studiosus, diligens, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 378: Le suppliant fery ledit enfant plus pour le doctriner et enseigner, afin que autrefoiz il feust plus soigneux et Curieux de icelles bestes garder.