Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURRICULUM

CURRICULUM, Annus, le Cours d'un an, nostris: quomodo anni, et annorum Curricula non semel in Cod. Theod. et in Praecepto Ludovici Imp. ann. 823. in Appendice Marcae Hispan. col. 768. Vetus Diploma profert Diago in Comitibus Barcinon. lib. 2. cap. 34. quod sic clauditur: Actum est hoc annorum Dominicae Incarnationis quater quinquagenis et quinquies, quinis lustris, et tribus Curriculis, mensibusque quinque peractis. Ubi innuitur annus 1228. nam quater 50. conficiunt 200. rursum quinquies 200. conficiunt 1000. quinque lustra 25. tria curricula 3. annos. In prima Glossarii editione est 1028. Computo annum 1128. ita ut quater quinquagena lustra conficiant annos 1000. et quinquies quina annos 125.

Pro quovis temporis spatio, in Vita S. Columbae tom. 5. Sept. pag. 624. col. 1: Maximum etiam in obsecrationibus stando expendens Curriculum, etc.