Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS PALII, Idem quod Cursus equorum, sic appellatus a voce Italica Palio, seu panno, quo victor donabatur. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 128: Quod Cursus Palii debeat fieri per stratam qua itur ad sanctum Joannem in perseceto. Hoc statutum in Codd. ann. 1259-62. sic variat: De cursu equorum: Quia Cursus ubi curritur Scarlatus et Roncinus et Sparvierus est nimis longus et periculosus occasione calancorum, statuimus, etc. Ex his verbis patet Cursum aut Palium, etiam apud Bononienses, nomen habuisse a panni colore, quo victor donabatur; ut ait Aligherius de illo, ad quod currebatur Veronae in prima quadragesimae dominica: e parve di coloro, Che corrono a Verona il drappo verde. Invenit etiam nomen a ceteris decursionis praemiis; ut Roncinus a roncino, minori equo, quod currebatur in die s. Bartholomaei, Sparvierus a Sparaverio, etc. Fr.