Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,¹ Pastio seu glandatio porcorum in silvis, quas pascendo percurrunt, unde nomen. Charta Rotrodi comit. Pertic. ex Reg. forest. comitat. Alencon. Pertic. etc. fol. 52. v°. in Cam. Comput. Paris.: Dono etiam monachis supradictis (Tironensis monast.) omnia nemora mea ad... Cursum porcorum suorum et pasturam porcorum suorum. Alia ann. 1091. ibid. fol. 65. r°.: Currant porci dominici S. Florentini, seu pauci seu multi, per omnes meos lucos absque pasnagio. Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4: Quousque exartatum sit (illud nemus) praedicti homines in larretio illo, ubicumque nemus fuerit, habebunt usuagium et Cursum suum. Hinc

Cursum facere, dicuntur animalia, quae in locis prohibitis vagantur pascendi causa, in Inquisit. ann. 1268. ex schedis Pr. de Mazaugues: Vidit tamen quod avere Arelatis jacebat et pascebat in valle de Moreriis, sine aliqua contradictione et prohibitione alicujus, hoc salvo quod abstinebant se a bladis, pratis et deffendudis; et si in praedictis faciebant Cursum, emendabant talam illi cujus erat; sed bannum erat dom. archiepiscopi Arelatis.