Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,² Officium Ecclesiasticum, seu series Orationum, Psalmorum, Hymnorum, et caeterarum precationum, quae quotidie in Ecclesia decantantur, quam a D. Hieronymo, Damasi PP. rogatu, dispositam scribit Honorius Augustodunensis lib. 3. cap. 1. Concilium Calchutense ann. 787. cap. 7: Ut omnes Ecclesiae publicae Canonicis horis Cursum suum cum reverentia habeant. Asserus de AElfredi reb. gest.: Post haec Cursum diurnum id est, celebrationes horarum, etc. Item: Libellum, in quo diurnus Cursus et Psalmi scripti habebantur. Beda lib. de Gest. Angl. cap. 18: Accepit et praefatum Joannem Abbatem in Britanniam perducendum, quatenus in Monasterio suo Cursum canendi annuum... edoceret. Abbo lib. 2. de Bell. Paris. vers. 106: Qui missas, Cursusque sacros illic celebrassent. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 3: Plerumque Cursus et Missas negligebat. Cap. 4: Matutinas deinde Laudes, Cursum de S. Cruce... persolventes. Passim Scriptores, Gregorius Turon. lib. 5. Hist. cap. 21. lib. 8. cap. 15. lib. 10. cap. 19. lib. 1. de Mirac. cap. 11. de Gloria Confess. cap. 38. Anastasius in S. Telesphoro PP. S. Bonifac. Moguntin. Epist. 17. Caesarius Heisterbach. lib. 1. cap. 6. Vita S. Bertilae cap. 2. 6. Vita S. Alberti Gambron. num. 12. Leo IV. PP. de Cura Pastorali, initio. S. Audoenus lib. 2. Vitae S. Eligii cap. 20. Jonas lib. 2. Vitae S. Joann. Abbat. Reomaens. cap. 7. Lib. de Miracul. S. Quintini cap. 18. Willelm. Malmesb. lib. 2. de Gest. Angl. cap. 4. Hariulfus lib. 4. cap. 35. Vita S. Odon. Abbat. Cluniac. lib. 1. pag. 27. Paulus in Vita S. Hilari Abbat. Galeat. n. 9. Vita S. Ottonis Episc. Bamberg. lib. 2. cap. 44. Egbertus Eborac. Archiepisc. in Poenitent. pag. 14. Vita S. Geraldi Auriliac. lib. 2. cap. 9. Baudovinia in Vita S. Radegundis cap. 18. etc. Wandelbert. in Vita S. Goaris. Hist. Episc. Saltzburg. pag. 250. Fortunat. in Vita S. Germani Episcopi Paris. cap. 63. 76. idem lib. 2. Poem. 19. et in Vita S. Radegundis cap. 4. 11. 18. 22. Beda lib. 1. de Wiremuthensi Monast. cap. 14. Riculfus Suessionensis in Constit. cap. 3. Vita Burchardi Wormaciensis Episcopi. Vita S. Valarici cap. 26. Vita S. Goaris cap. 4. 5. Vita S. Serenici cap. 9. 15. Vita S. Fructuosi Episc. Bracar. cap. 13. Vita S. Eparchii cap. 17. Vita S. Niceti Lugd. Episc. pag. 97. Honorius Augustod. lib. 2. cap. 63. 65. Amalarius de Ordin. antiph. cap. 1. Regulae SS. Patrum parte 2. cap. 5. Regula S. Macarii cap. 9. S. Ferreoli cap. 12. S. Columbani cap. 7. 10. S. Aureliani ad Virgines cap. 38. Sic Δρόμος, Graecis. Vide Joan. Phocam cap. 1.

Regula et Cursus sancti Benedicti, in Charta S. Drausii Episcopi Suessionensis.

Cursarius, Cursinarius, Liber Ecclesiasticus, continens Cursum, seu Officium Ecclesiasticum. Acta Murensis Monasterii pag. 10: Lectionarius autem vetustus, et Cursarius antiquorum, et Liber regulae, etc. Alibi: Sunt et duo Cursinarii, et tres Benedictionales libri.

Hinc Clerc courrier appellari videtur, qui huic officio decantando interesse tenetur in Lit. remiss. ann. 1458. ex Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 321: Jehan Girard clerc Courrier et habitué en l'église collégiale de saint Julien de Brioude.