Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,³ Excursus, praeda, quae in ipsis excursibus capitur. Gall. Course. Gregor. Magn. lib. 12. Epist. 23: Hostem collectum habet,... et si huc Cursum Deo sibi irato mittere voluerit, vos loca ipsius, quantum vos Dominus juverit, depraedamini, etc. Ubi mittere Cursum, nihil aliud sonat quam mittere ad praedam, seu praedatores. Cursus enim, ut Tacticis Graecis Κοῦρσος, praedam sonat. Leo in Tactic. cap. 12. § 27: Ἀπο ϰουρσόρων, ἤγουν τῶν εἰς Κοῦρσον τεταγμένων στρατευμάτων. Joannes Cananus: Ὅτι τε τῆς πόλεώς τε τὸν πλοῦτον... εἰς διανομὰν παραδίδη, ϰαὶ ϰοῦρσος τοῖς Μουσουλμάνοις. Et mox: Οἱ ἐπιστήμονες εἰς τὰ ϰούρση. Hinc Κουρσεύειν, Praedari. Historia Bellissarii MS.: Λεηλάτουν, ϰουρσεύουσιν ταῖς χῶρες τῶν Ρωμαίων. Alia suggerunt Rigaltius, Meursius, et Fabrotus in Glossariis Gr. Obertus lib. 2. Annal. Genuensium apud Muratorium tom. 6. col. 303: Doleo quod galea ista exivit nunc de portu isto et vadit in Cursum. Ibidem col. 394: Supradicti vero Consules maris tres magnas naves cum tribus galeis, tribusque barchis, tribusque cantheriis magnis viriliter armaverunt et in Cursu miserunt.