Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,⁵ Locus ludicri certaminis. Vita S. Magdalenae de Pazzis, tom. 6. Maii pag. 251: Erant autem parentum aedes ad plateam, quam Cursus appellant. Cum ergo circa festum S. Johannis... publicae decursiones ad pallium, ut aiunt, celebrarentur, etc.

Cursus Equorum, Ἰπποδρόμιον. Libertates, concessae Villae Franchae ab Archembaldo D. Burbonensi ann. 1217: Dom. Archimbaudus et Agnes ejus uxor constituerunt Cursum equorum apud Villam Francham in crastinum nundinarum, quae sunt in octabis Pentecostes, et dederunt illi, qui Cursum lucraretur, unam marcham argenti, et illi, qui equos equaret ad pontem de Baria 5. sol. Vide Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 100. 101.