Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,⁷ Cursus Publicus, Vehicularius, cujus Augustum auctorem memorat Suetonius in Aug. cap. 49. Trajanum, Aurelius Victor Schotti cap. 13. De cujus usu, et caeteris ad hanc rem pertinentibus, vide Titulum de Cursu publico in Cod. Theod. et quae ibi notavit Jacobus Gothofredus, Casaubonum ad Spartianum Savaronem ad Sidonium, etc.

Cursuales Equi, Ad cursum publicum destinati, in leg. 64. Cod. Theod. de Curs. (8, 5.) apud Senatorem lib. 4. Epist. 47. lib. 5. Epist. 5. Qui ad continuos Cursus constituti sunt, lib. 1. Epist. 29. Cursualis tractus, apud eumdem lib. 4. Epist. 47. Cursuale ministerium, apud eumdem Senatorem lib. 5. Epist. 5. Praepositi Cursus publici, in leg. 35. Cod. Theod. de Curs. leg. 9. de Curios. (6, 29.) Primi quibus Cursus publici cura sollicitudoque mandatur, Firmico lib. 3. cap. 4. Mancipes Cursus publici, leg. 15. de Curs. etc. Gregor. Magn. lib. 3. Dial. cap. 8: Andreas... qui quondam in stabulis itinerum Cursum servaverat equorum. Vetus Inscriptio, apud Gualterum in Tabul. Sicul. pag. 18: Instante Fl. Valeriano Ducenario Agente in reb. et PP. Cursus publici. Exstat Dialogus Theodori Abucarae scriptus Πρὸς τὸν τοῦ δρόμου Ἐμέσης. Vide Glossar. med. Graec. in Δρόμος et Κοῦρσος.