Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CURSUS

CURSUS,⁸ Praedium. Diploma Rudolphi Reg. Rom. de Dotalicio Filiae Regis Angl. apud Rymerum tom. 2. pag. 112: Damus et assignamus... oppidum Zuge et Cursum seu curiam ibidem. Donatio anni 1978. apud Joan. Mantelium Hist. Lossensis part. 2. pag. 14: Hujus autem boni operis beatae memoriae Dominum Episcopum Henricum incentorem habuit et devotissimum suffragatorem: et ut hoc libentissime perageret, quorumdam Episcopi Cursuum delegavit ei redditus, donec viveret.