Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AFFECTO

AFFECTO, (AFFECTARE) Peroptare, sitienter expetere, Gall. Desirer ardemment. Rymer. tom. 1. pag. 741: Vestram prosperitatem et convalescentiam tanquam propriam Affectantes. Spicil. Acher. tom. 11. pag. 225. in Statutis Synodal. Nicolai Episc. Andegav.: Cum Affectantes Sacerdotum et subditorum instructionem, alias constituerimus, etc. Eadem notione apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 527. et tom. 6. pag. 129. Apul. de Virtut. Herbarum pag. 202: Si quis ad mulierem non poterit Affectari, obligatus, etc. Ibi de frigido, aut fascinato sponso.

Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692. Affectare, Entalenter. Ita legendum quoque est in Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. 4120. ubi: Afflectare, Antalentir. Charta Philippi Pulcri ex Bibl. reg.: Ut armata galearum per vos et alios vestros propinquos et amicos fit apud Januam,....... cito acceleretur et veniat ad has partes, quod plurimum Affectamus. Alia notione, in altero Glossar. reg. Cod. 7641: Affectare, invadere.