Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AFFECTUOSUS

AFFECTUOSUS, Talentis in Glossar. Lat. Gall. ex Cod. Reg. 7692. Qui aliquid agere cupit, vult, decrevit. Pro Benevolus, amoris plenus, Gall. Affectueux; in Epist. 35. Nicolai I. PP. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 426: Igitur consilium nostrum accipe, et monita nostra tanquam Affectuosi patris amplectere. Occurrit rursum in epist. 4. inter Epist. Caroli C. ibid. pag. 556. Utuntur praeterea Macrob. Saturn. lib. 2. cap. 11. Tertull. adv. Marc. lib. 5. cap. 14. et alii. Affectiosus, eadem notione, apud eumd. Tertull. de Anima, cap. 19.