Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CYMBALUM

CYMBALUM, Campana, qua Monachi cientur ad refectorium, quaeque appenditur in claustro, ut observat Durandus lib. 1. Ration. cap. 4. n. 11. et Chronicon Abbatiae S. Trudonis lib. 9. pag. 406. Cymbalum refectorii, lib. 4. Histor. Vezeliacensis pag. 643. Lanfrancus in Decretis pro Ordin. S. Benedicti cap. 1: Cantata Nona exeant, Prior ad percutiendum Cymbalum, Hebdomadarii coquinae et caeteri, qui servituri sunt ad injuncta sibi officia. Alibi: Qua (Nona) cantata, pulsato Cymbalo a Priore, pergant omnes in refectorium. Constitut. Ordinis Praed. dist. 1. cap. 5: Postmodum pulsetur Cymbalum, si cibus sit paratus. Vita S. Willelmi Abbat. Roschild. n. 20: Hora refectionis accessit ad Cymbalum, et percusso Cymbalo convocavit Conventum. Liber Ordinis sancti Victoris Parisiensis MS. cap. 11: Pertinet ad Cellerarium, ut auferat malleolum, qui pendet ad Cymbalum. Acta Episcoporum Cenoman. pag. 303: Hoc tantum paucis volui concludere verbis, Quod dedit Ecclesiae duo Cymbala maxima nostrae. Et pag. 308: Detulit plane duo pretiosa Cymbala, etc. Cymbalum porro ita expressit Ethelwlfus de Abbat. Lindisfarn. cap. 10: Continuo insonuit percussis cudo metallis, Malleus et vacuas volitans cum verberat auras, Jam coenam fratrem peditans caldor eos ornat. Occurrit crebrius in Ordine Romano, in ordine conversationis monasticae cap. 11. et in Vitis Abbat. S. Albani.

Cymbalum etiam pulsatum ad mortuos indicat Gregorius Magnus lib. 1. Dialogorum cap. 9. Vita et obitus S. Leonis IX. PP. apud Ughellum tom. 8: In cujus obsequio B. Petri Cymbalum a semetipso, nullo cogente, sonare coepit. Ad Ecclesiam perinde accitos, cymbalo Monachos, colligitur ex Vita S. Telliai Episcopi Landavens. cap. 2. apud Capgrav. et Bolland. 9. Febr. Cymbalum denique in Choro etiam statuit Beletus de Divin. Offic. cap. 86. et ex eo Durandus loco citato.