Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DAEMON

DAEMON, Daemonium, quid apud Graecos significarit, non disquiro: id constat apud Christianos, hac voce semper intellectos spiritus immundos et malignos, hominumque inimicos, vexatores et seductores, et quicquid occursaculorum et terriculamentorum, sive noctu, sive interdiu, nobis adversatur, obsistit, et perturbationi est. In qua significatione accipitur ab Apuleio lib. de Virtutibus herbarum cap. 10. ubi de Artemisia: Fugat et Daemonia in domo posita, etc. Et cap. 19. § 6: Si infans contristatus fuerit, herba aristolochia suffumigabis infantem, hilarem facit et convalescit infans, fugato Daemonio. Conf. Δαιμονιαρέα in Glossar. med. Graec.

Hinc nostri Demonie vocabant quidquid alicui adversum est. MS.: Or oyez moult grant Demonie Que li senescaus respondra De chou que il le semondra.

Neque aliter accipi videtur

Daemon Meridianus, apud Gregorium Turon. lib. 4. de Miracul. S. Martini cap. 36: Cum de cultura rediret, subito inter manus delapsa comitantium terrae corruit, ligataque lingua, nullum verbum ex ore potens proferre, obmutuit. Interea accedentibus accolis, ac dicentibus eam Meridiani Daemonis incursum pati, ligamina herbarum, atque incantationum verba proferebant, etc. Mox addit, adhibito oleo de sepulcro S. Martini, sermone reddito, nequitiae dolo perempto, convaluisse. Vita S. Rusticulae Abbatissae Arelat. cap. 27: Una de Sororibus, cum graviter ab infestatione Meridiani Daemonis nimiam fatigationem sustineret, et corpore tremebunda nullatenus se erigere posset, etc. Miracula S. Jovini Abb.: Erant duo pueri in via publica circa meridiem foris stantes, qui valido impulsi turbine graviter infirmati, quasi insanire coeperunt, et parentum suorum neminem recognoscere valuerunt,... qui meritis SS. Martini atque Jovini a Daemonio Meridiano sunt liberati. Ex praedictis eruit vir apprime doctus Joan. Mabillonius, incursum daemonii meridiani, esse subitam quamdam et apertam morbi violenti incursionem, qua quis sensuum mentisve facultate privatur, sic dictum, quod a daemone imprimi crederetur, tum quod summo die proveniret. Pro quovis diaboli impulsu ac suasu videtur sumere Gregorius in Vita S. Basilii Junioris num. 15: Χλευαζόμενος ὑπὸ τοῦ ἐξαπατῶντος αὐτοῦ μεσημϐρινοῦ δαίμονος. Pachymeres lib. 11. cap. 8. de quodam agyrta, qui desperatione adactus, laqueo se suspenderat: Καὶ μεσημϐρινὸν ἐϰείνῳ δαιμόνιόν τι ἐπιπηδᾷ... ϰαὶ ἐπ᾽ οἰϰίας ἀψάμενος βρόχον, διαπεφῶνηϰε. Ex Psalmo 90. v. 6: A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et Daemonio meridiano. Vide quae in hunc locum habent Genebrardus et alii Commentatores, et infra Incursus et Immissio 2. Evagrius de octo cogitationibus ait, ἀϰηδίαν eum esse δαίμονα, ὅς μεσημϐρινὸς ϰαλεῖται, τῶν δαιμόνων βαρύτερον. Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 359.

Daemon Marinus in Vita S. Galli ap. Pertz. Script. tom. 2. pag. 7. lin. 44.