Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DAMNATIO

DAMNATIO, Damnum, Gall. Domage et damage. Epist. Caroli Martelli ad Episcopos: Ut ei nemo aliquam contrarietatem vel Damnationem adversus eum facere praesumat. Matth. Paris ann. 1267: Ne roberias vel Damnationes facerent. Damage, in Legib. Normanicis Willelmi Nothi cap. 38. Vide Excommunicatio, et AEgid. Menagium in Originibus Ital. in Dammagio.