Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DAMNO

DAMNO, (DAMNARE) Damnum inferre, nocere. Radulphus Coggeshale in Chronico T. S. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 568: Videns denique Saladinus quod nihil proficeret, nec sic quidem posse Damnare civitatem, coepit cum suis circuire et infirma civitatis perscrutari, quaerendo locum ubi machinas suas sine timore Christianorum posset erigere, etc.

Nostris alias Damaiger et Dampnisier. Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 515: Et pour ce que les dictes lettres originales...... sont Damaigées et empirées, etc. Libert. villae de Perrusses ann. 1347. ibid. tom. 7. pag. 33. art. 10: Et restabliront le dommaige au Dampnisié. Domager, eodem significatu, in Lit. ann. 1372. tom. laudato Ordinat. pag. 606.