Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DAPES

DAPES, Bona, facultates Ermold. Nigel. de Gest. Ludov. Pii lib. 2. vers. 485. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 35: Divisitque Dapes, necnon partitur honorem   In sobolem propriam Caesar amore patris. Idem lib. 3. vers. 617. ibid. pag. 50: Caesar ei vitam tribuit, tribuitque salutem,   Et miserans proprias cessit habere Dapes.