Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DATA

DATA, Datio, Dacia, Dacio. Tributum, pensitatio, vectigal: nostris Dace. Ejusmodi autem tributis nomina indita, quod primitus gratuita essent, et ultro Dominis darentur, et pensitarentur. Glossae vett.: Data, δόματα. Graecis δασμός. Praeceptum Pandulfi Principis Capuae apud Camillum Peregrinum in Hist. Langob.: Ut faciant illi suorumque aeredum tibi qui supra Adelmundo, tuisque aeredibus omne servitium et imperationem et Dationem, hoste et data, quae est pensio publica. Praeceptum Roberti II. Principis Capuae ann. 1128. apud Angelum a Nuce pag. 521: Concedimus... scilicet trecentos Tarenos quos singulis annis accipiebamus ab hominibus de Casa Genzana pro Data. Adde Petrum Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 96. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 864: Data, vel angaria, aut adjutorium, quod ex nostrae gentis consuetudine Collecta vocatur, vobis non auferet, etc. Datae vel clamae, in Statutis Delphinalibus pag. 37. ubi Datae pro speciali tributo litigantibus imposito sumitur. Cum enim aliqua de re disceptabant in Curia Dalphinali, tum Datas vulgo duorum assium pro libra rei litigiosae solvere cogebantur, medietatem scilicet ante, alteram medietatem post latum judicium. Si vero ante sententiam Judicis lis amice componebatur, Data erat solummodo sex denariorum pro libra, uti nos docent Privilegia urbi Ebreduno concessa: Dicti Cives non teneantur sportulas sive Datam dare in Curia de aliqua causa, nisi tunc demum cum libello dato lis fuerit contestata, vel responsio facta sine libello; et tunc teneantur dare medietatem sportularum, in fine vero causae aliam medietatem. Ante responsionem vero, si partes discedant a lite, teneantur quaelibet dare Curiae sex denarios pro libra ratione sportularum. Has datas sustulit Humbertus II. Vide Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 374. Tributum annuum Datare dixit Sidonius lib. 5. Ep. 13. id est, vectigal quotannis et saepius persolvere.

Dacium, apud Rymer. tom. 8. pag. 234. tom. 12. pag. 283. Marten. Anecd. tom. 2. col. 905. et 906. Chart. Carol. IV. Imper. ann. 1354. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 3. pag. 379.

Datium, Italis Datio. Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 4: Tributa aut Datia et commercia. Vide Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. lib. 7. cap. 7. 18. Joan. Villaneum lib. 1. cap. 28. Bullam Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Illust. Fontaninum in Append. Antiq. Hortae pag. 438. Constit. Henric. VII. Imperat. ann. 1311. ap. Pertz. tom. Leg. 2. pag. 518. lin. 30. Chart. Comit. Oetting. ann. 1359. in Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 226. etc.

Pro Pretio rei emtae sumitur ab Anonymo in Chronico Parmensi ad ann. 1281. apud Murator. tom. 9. col. 795: Item eodem tempore et anno fuit carum tempus, ita quod sextarium frumenti vendebatur vi. solidos imperiales, et starium speltae ii. solidos imperiales. Et tunc fuit ordinatum per Commune Parmae, quod Datium solveretur ducentibus blavam de alieno Episcopatu, xvi. imperiales de stario frumenti, et viii. imperiales de stario cujuslibet alterius bladi... Et etiam fuit ordinatum, quod quilibet habens valimentum ccc. librarum mutuaret Communi xx. solidos imperiales pro dicto Datio solvendo, et ut melius bladum haberent pro subsidio populi Parmae.

Datia. Albertinus Mussatus lib. 12. de Gest. Italic. post Henricum VII. pag. 86: Populo communes Datiae, exactionesque et mutua publica et privata subjiciebantur. Utitur etiam Thomas Archid. in Hist. Salonitana cap. 35. Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. Regimina Paduae ann. 1291. Chronicon Veronense ann. 1325. et Philip. Aug. in Privilegio ann. 1273. apud Miraeum tom. 1. pag. 437. col. 1. etc.

Dacia. Petr. de Vineis lib. 5. Epist. 113. Charta Alberti Ducis Austriae pro Coenobio S. Crucis Viennae ann. 1286. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 267: Ad nullas teneantur collectas, contributiones, Dacias sive steuras.

Dativa. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609: Omnes angariae, perangariae, collectae, tagliae, Dativae, contributiones exercituum, etc. Utitur Leo X. PP. apud Illust. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortae pag. 493. et 494.

Datiarius, Qui Datias colligit, Telonarius, in Charta Henrici Imp. ann. 1311. pro Monast. de Aqua frigida in Italia, et in Bulla Calixti Papae ann. 1456. in Bullario Carmelitano pag. 245. col. 2.

Datio, Eadem notione. Gloss. Lat. Graec.: Datio, δόσις. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. ann. 826. cap. 26: Nulli liceat Episcoporum a subjecto Sacerdote, vel aliquo quolibet loco et piis locis Dationes ultra Statuta Patrum exigere. Charta Ottonis I. Imp. apud Baron. ann. 962. n. 7: Nec non et censum et pensionem, et caeteras Dationes quae annuatim in Palatium Regis Longobardorum inferri solebant de Tuscia. Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 34: Ut nullam Dationem vel censum inde exigeret. Benedicti Chron. ap. Pertz. tom. Scriptor. 3. pag. 699. lin. 12. Chart. ann. 990. ap. Marin. Pap. Diplom. pag. 255: De ceterum autem frugium nulla Datione tribuatis. Vide Murator. Antiquit. Italic. tom. 2. col. 75. c. Pactum inter Venetos et Hierosolymitanos Barones apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25: Venetici... de nulla penitus causa aliquam Dationem persolvere debent, nisi solum quando veniunt, aut exeunt cum suis navibus Peregrinos portantes. Occurrit ibi non semel. Vide Italiam Sacram tom. 1. pag. 107.

Sic etiam appellabant Dalmatae et Croati dona seu xenia, quae bis quotannis dabantur Banis, Comitibus, et Castellanis, scilicet diebus Nativitatis Domini et Paschatis, ut auctor est Joan. Lucius lib. 6. de Regn. Dalm. cap. 1.

Daticum. Chronicon Farfensis Monasterii pag. 657: Similiter hominum nostrorum sine Datico, herbatico, scatico, aut glandatico, etc. Vide, Daticus suo loco.

Dacitum. Conventiones Communis Januensium et Imperatoris Graecor. ann. 1261. in Hist. Gallo-Byzantina: Nec exigi faciet ab aliqua persona aliquod novum commercium, Dacitum, seu exactionem, etc. Alterum locum vide in Bullatura.

Dacita. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ann. 1158: In mercationibus suis solvant innumeras Dacitas. Occurrit rursus in Annal. ejusdem urbis per Ogerium Panem lib. 4. ad ann. 1205. et in Statutis Massil. lib. 1. cap. 44: Quod nemo teneatur bis Dacitam praestare pro eodem avere. Occurrit ibi non semel, et alibi.

Dacitari, Idem quod Talliari. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalonensib. pag. 293: Sedensque pro tribunali de dacitis et Clericorum collectis judicavit, ac clericos honeste ac clericaliter viventes non debere Dacitari, nec bonorum suorum occasione collectari ...... pronuntiavit. Vide Datiare suo loco.