Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DATA

DATA,² Donatio, cessio, in Chartis Italicis apud Georg. Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 117. 119. Litterae anni 1361. ex Chartophylacio Regio Regest. 91. Ch. 221: Ita tamen quod morte alterius ipsorum proventa, ad alios fratres ac eorum quemlibet natos et nascituros ac ipsorum liberos masculos in matrimonio procreandos, ut praefertur, gradatim et successive tota Data, prout se comportat et superius continetur, deveniat consequenter.